MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Quare mulieres act sacros ordines non promoveantur ?
Juxta hoc quaeritur. Quare mulieres ad sacros ordines non promoveantur ?
Si dicitur, quod hoc est propter originem culpae per Hevam transmissae, non videtur, quod hoc stare possit: quia pro illa culpa beata Virgo satisfecit: ergo non consurget duplex tribulatio, et Deus bis in idipsum non judicabit.
Si autem dicitur, quod hoc fit propter sexus indignitatem et naturae, hoc non potest dici: quia major est indignitas culpae quam naturae: et tamen peccatum mortale non impedit, quin possit vir, licet non debeat, in peccato mortali promoveri. Item, Si hoc esset propter sexus inferioritatem, propter hoc etiam non deberent mulieres communicare, cum majus sit hoc sacramentum percipere quam dare alii.
Item quaeritur, Cum Dominus nusquam videatur prohibere mulieres a sacramento ordinum, qualiter hoc Ecclesia per se ansa fuerit invenire ?
Quod autem beatissima Virgo non debuit aliquos ordines habere, probatur hoc modo :
1. Quando Dominus in coena discipulis corpus suum tradidit, et potestatem conficiendi contulit, non exprimitur quod aliquibus nisi discipulis dederit: sed in talibus quod uni concessum invenitur, aliis est prohibitum: ergo tantum est collata potestas conficiendi discipulis et eorum successoribus.
2. Item, Quando Dominus dixit: Tibi dabo claves regni coelorum , ''Petrus pro omnibus respondit: et Dominus Petro respondens, potestatem ligandi atque solvendi contulit: ergo potestas ordinis tantum est in Apostolis et eorum successoribus.
3. Item, Ambrosius dicit: " Quod mulieres non recipiunt ordines, est ex impedimento sexus et constitutione Ecclesiae,))
4, Item, Beata Virgo modo est super omnes ordines Angelorum in Ecclesia triumphante : ergo hic erat super omnes in Ecclesia militante.
5. Item, Omnes ordines Ecclesiae sunt in ministerium : unde etiam pastores nominantur, quibus per Prophetam dicitur : Constitui te hodie super gentes et regna . Beata autem Virgo non est assumpta in ministerium a Domino, sed in consortium et adjutorium, juxta illud : Faciamus ei adjutorium simile sibi . Sed si hoc est, non debuit aliquem habere ordinem : summus enim in ordine Ec- clesiaePapa est, qui est vicarius Jesu Christi. Beata autem Virgo non est vicaria, sed coadjutrix et socia, patriceps in regno quae fuit particeps passionum pro
genere humano, quando omnibus ministris fugientibus et discipulis, sola sub cruce perstitit, et vulnera quae Christus corpore, ipsa corde suscepit: unde et gladius tunc ipsius animam, pertransivit .