REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum stellae aliquid agant in inferiora?
Dionys. 4. de divin. nomin. Aug. 13. de Trin. c. 4 Basil. hom. 6. in Hexaemeron. D. Thom. I. p. q. 110. a . I. etq. 115. quaest. 3. D. Bonav. 1. hic 2. p. a. 2. q. 2. Richard. q. 3. art. 3. Conimb. 2. de Caelo cap. 3. q. 1. 2. 3. et 4. Scot. in Oxon. hic et in Theorem. g. Non omne agens.
Quod non, 7. Physic. text. 8. et 9. Movens et motum sunt simul ; sed stellae non sunt simul cum istis inferioribus.
Dicitur quod agunt in medium, et inferiora sunt simul cum medio.
Contra, caeli sunt intermedii inter stellas, et medium caelum non est susceptivum peregrinarum impressionum.
Item, a causa determinata nihili contingenter evenit: sed si stellae agunt ex necessitate naturae, igitur in inferioribus nihil contingenter evenit.
Item, si agunt in inferiora, aut igitur per motum localem, aut per aliquam formam permanentem substantialem vel accidentalem ? Si primo modo, cum motus sit forma fluens, secundum opinionem veriorem, ut vult Commentator 3. Physic. igitur ubi esset forma activa ; consequens est falsum. Si secundo modo, igitur possent agere in inferiora, etsi non moverentur, quia quamlibet formam permanentem quam nunc habent, tunc haberent.
Oppositum, Genes. 1. Sunt in signa et tempora, etc. et exponitur de qualitate aeris ; igitur stellae faciunt ad serenitatem aeris.
Item, 2. Physic. text. 26. Homo et Sol generant hominem.
Item, primo de Generatione text. S6. accessus et recessus in obliquo est causa perpetuae generationis.
Item, si non haberent actionem in inferiora, non esset motus necessarius eorum, vel si esset actio totius orbis, et non stellae tantum, frustra moveretur orbis, cum sit ejusdem rationis in omnibus partibus.