PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Ut iret in Jerusalem, "
Ad locum Passionis. Matth. XVIII, 21 et 22, et Luc. xviii, 31: Ecce ascendi-mus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis. Vadens enim Jerusalem, non ivit tunc nisi ut vetus pascha consummaret, et novum initiaret sua passione. Sicut etiam agnus paschalis primo ad locum immolationis ferebatur , et postea occidebatur, et immolabatur. Et ideo, Joan. xviii, 8, objiciens se crucifixoribus, dixit: Ego sum. Si ergo me quaeritis, sinite hos abire. Psal. XXXIX, 8 et 9 : Dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, Deus meus.
Sic ergo, et hac de causa ivit in Jerusalem. Luc. xii, 50 : Baptismo habeo baptizari: et quomodo coarctor usquedum perficiatur ? Sic enim in charitate, et in zelo redemptionis urgebatur, ut firmata facie festinaret pati pro nobis. Psal. lxviii, 10 : Zelus domus tuae comedit me.
" Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum, ut pararent illi. "
Agitur hic de discretione euntis, quia praemisit nuntios ut reciperetur: ne si personaliter abiceretur, vilificaretur in oculis eorum qui credituri erant in eum, Praemisit etiam nuntios, ut teneret formam doctrinae quam tradidit, Matth. x, 11 : In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit: et ibi manete, donec exeatis. Discipuli igitur praemissi quaerebant, quis dignus esset in civitate, ut tantum reciperet hospitem : et non invenerunt.
Vel forte verius est : quia etiam dixerat discipulis, quod ad praedicandum non intrarent in civitates Samaritanorum, forte misit ut emerent, et propriis manibus pararent. Et quia, sicut dicitur,
Joan. IV, 9 : Non coutuntur Judaei Samaritanis, etiam non invenerunt apud quem cibos emptos praepararent. Et quamvis hoc totum praesciret Dominus, tamen praemisit : ut ex eventu non receptionis, instruendi acciperet opportunitatem .
Et hoc est quod dicit : " Et misit nuntios, " Joannem et Jacobum, " ut pararent illi. " Misit autem " ante conspectum suum, " ut corda etiam excitarent ad occurrendum in devotione et gratitudine conspectui suo. Luc. x, 1 : Misit illos binos ante faciem suam, in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus.
" Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. "
Ecce ingratitudo. Propter contentionem enim et aemulationem, quia Samaritani contenderunt, quod in monte Samer esset adorandum, ubi patres adoraverunt : Judaei autem, quia Jerosolymis est locus, ubi adorare oportet, non receperunt aliquem qui pergebat in Jerusalem adorare.