MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum in hac plenitudine contineatur g ratia extremae unctionis
sacramenti ?
Ultimo quaeritur de extrema unctione, utrum in hac plenitudine contineatur ipsius gratia ?
Et videtur, quod sic :
1. Jacobi, ii, 10 : Quicumque totam, legem servaverit , offendat autem in uno factus est omnium reus. Ergo qui tenetur ad legem, ad totam legem tenetur : sed extrema unctio fuit de lege a Domino instituta et ab Ecclesia: unde in Matthaeo, XIX, 35 et x, 1, legitur, quod Apostoli circuibant castella oleo curantes infirmos. Ergo beata Virgo tenebatur ad extremam unctionem.
2. Item, Scandalizasset, si non accepisset Ecclesiae sacramenta.
3. item, Si aliqua propter humilitatem suscepit, et illud suscipere debuit.
Sed contra :
1. Matth.IX, 12 : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Ergo medicina curativa perditur, quae sanis confertur: ergo et Apostoli animarum medici si medicinam suam Dominae nostrae contulerunt, eam perdiderunt.
2. Item, Secundum generalem consuetudinem parvuli non inunguntur: ergo multo minus beata Virgo quae sanctior et sanior est omni puero.
3. Item, Jacobi, v, 14 : Infirmatur quis in vobis, etc. Ergo istud sacramentum non confertur nisi infirmantibus : sed beatissima Virgo per infirmitatem non fuit mortua: ergo non fuit inungenda. Quod autem sine dolore mortua fuerit, patet: quia legitur de Joanne Evangelista, quod descendit in fossam sepulturae suae, et facta oratione positus est ad patres suos, tam extraneus a dolore mortis, quam fuerat a corruptione carnis alienus. Si hoc collatum est Joanni ratione virginitatis, multo fortius beatissimae Virgini, cum ipsa, ut dicit Damascenus, a nullo illustrium superetur.
4. Item, Beatissima Virgo peccasset, si ore cum intentione dixisset: Peccavi: quia falsum dixisset, sed pius est dicere opere quam ore : sed si extremam unctionem accepisset, dixisset opere : Peccavi: ergo falsum dixisset: ergo extremam unctionem non accepit .
SOLUTIO AD PRAEDICTA
A Quaestione XXXVI ad XLIII