CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Docet intellectum sibi relictum non posse videre essentiam non visis personis, nec voluntatem ordinate posse frui ea non fruendo personis, et videtur idem dicendum de potestate absoluta voluntatis.
Quantum ad tertium (a) articulum de potentia creaturae, dico quod intellectus non potest de potentia sua naturali videre essentiam non videndo personas. Quia cum intellectus de se sit potentia naturalis et non libera, agente objecto, intellectus agit quantum potest: ergo si objectum ex parte sui agit manifestando tres personas intellectui, non est in potestate intellectus ut videat aliquid ostensum et aliquid non videat.
Similiter non est in potestate voluntatis ordinate frui sic non fruendo sic, quia sicut non est in potestate voluntatis ordinate manentis, ut non fruatur, (si enim non frueretur non impedita, in hoc peccaret et mereretur non frui) ita non est in potestate voluntatis ut ordinate fruatur aliquo, et non fruatur quocumque potest frui, et ideo non est in potestate voluntatis ordinate manentis sub aliqua ratione non frui, sub qua potest frui.
Sed de potestate absoluta voluntatis est magis dubium, tamen ibi potest dici quod non est in potestate voluntatis frui sic et non frui sic, quia licet in potestate voluntatis sit aliquis actus ut ponatur in esse, vel non ponatur, tamen non est in potestate ejus ut actus positus in esse, habeat illam conditionem vel non habeat, quae naturaliter competit actui ex ratione objecti.
Contra, quidquid non necessario concomitatur actum, est in potentia voluntatis elicientis illum. Vel sic : Quaecumque non necessario simul respiciuntur ab actu voluntatis, nec etiam ab ipsa ut elicit actum. Vel sic : Quaecumque separari possunt ut terminant actum voluntatis, possunt etiam separari respectu potentiae ut elicit actum. Exemplum, licet in potestate voluntatis sit elicere actum peccati vel non elicere, tamen si actus positus in esse habeat deordinationem ex natura sui, non est in potestate voluntatis ut actus sic positus in esse, sit vel non sit deordinatus ; actus autem fruitionis quantum est ex natura sui primi objecti, natus est ut sit trium personarum essentia, quia non ponendo aliquod miraculum ex parte objecti erit de se trium: ergo non videtur esse in potestate voluntatis, ut actus positus in esse sit essentiae ut in tribus, vel non ut in tribus.
Si dicas (b) quod ista ratio concludit, quod non est in potestate Dei ut actus sit essentiae, et non trium personarum; dico quod non sequitur, nam actus alicujus elicitus est in potestate Dei quantum ad aliquam conditionem, quae naturaliter sibi competeret ex objecto, et tamen non est in potestate creaturae quantum ad illam conditionem. Exemplum, in potestate Dei est ut actus elicitus a voluntate peccante referatur ad Deum, quia Deus refert illum actum ad se, non tamen est in potestate voluntatis, quando positus est in esse ut illo utatur ad Deum, quia illo actu fruitur creatura, non potest autem simul eodem actu uti ad Deum et frui alio a Deo. Exemplum istud non videtur bonum, quia actus iste peccantis refertur ab una potentia non ab alia. Dimittatur (c) exemplum illud et teneatur ratio, quia accidens necessario consequens actum positum potest non inesse, manente actu, et hoc subest voluntati divinae, non autem voluntati creatae elicienti actum, ita dicatur de conditione quam actus natus est habere respectu objecti secundarii necessario, quantum est ex se, non tamen essentialiter, ideo subest voluntati divinae ut illa conditio non insit.