QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Sententia Thomistarum, et videtur D. Thom. 1. 2. q. 54. art. 4. scientiam esse habitum omnino simplicem et indivisibilem, ita ut non obstante diversitate specifica objectorum et actuum, ipsa maneat semper ejusdem speciei,quam primo explicat Doctor, sed fuse eam refutat, et urgentissiinis rationibus, de quo videri potest Suar. in Metaphys. dispat. 44. sectio. II. et Antonius Andreas hic quaest. 3.
Dicunt alii, quod scientia una est secundum speciem specialissimam, quae est circa subjectum unum, ad quod plura attribuuntur, quae cum hoc habet unam rationem formalem considerandi omnia, quae considerat ; et talis in una anima est una numero ex multis actibus intelligendi generata, et ita una est ; sicut in uno appetitu est una temperantia, licet ex multis actibus generata, et in una superficie una albedo intensa, licet esset successive ab eodem, vel diversis generantibus unica transmutatione, vel diversis transmutationibus inducta. Quia tamen non est omnino simile, distinguunt, quod quaedam formae recipientes magis et minus secundum gradum perfectionis, et completionis suae inducuntur unica transmutatione, ut albedo, vel pluribus actibus conformibus, ut temperantia ; quaedam autem pluribus difformibus, ut scientiae, in quarum generatione ponunt talem processum, quia secundum rectum ordinem acquirendi eas, ex actu cognoscendi principium primum talis scientiae, habet ipsa primo generari, et tunc habetur totum esse illius habitus scientifici, licet in gradu infimo, et tunc iste habitus dicitur esse intellectus illius principii. Deinde cognoscendo alia principia, idem habitus, qui dicitur esse intellectus illius principii, augetur, et dicitur intellectus plurium principiorum istorum cognitorum, et ultra, ex principiis deducendo conclusiones, amplius augetur; et dicitur esse scientia istarum conclusionum, semper tamen manens idem habitus, non habens differentiam, nisi rationis tantum: sicut aliae formae, quae recipiunt intensionem, in quocumque gradu, si stant in illo, non habent compositionem aliquam, quia in illo non habent differentiam aliquam, ultra gradus inferiores, quos virtualiter continent, nisi rationis tantum, et differentia rationis non sufficit ad compositionem.
Nec obstat, quod hi actus, ex quibus generatur et augetur habitus, videntur quasi differre specie, sicut intellectiones diversorum principiorum, vel diversarum conclusionum, vel quasi genere, sicut intellectiones principii, et intellectio conclusionis: differunt enim actus, sicut differunt objecta cognita, sed habitus unus ex omnibus est generatus, et ad similes actus inclinans. Hoc confirmatur, quia principium perfectius cognoscitur, quando ex illo conclusio deducitur, non autem esset ita, nisi habitus principii intenderetur: ergo alius non generatur, sed praeexistens augetur. Dicunt etiam, quod talis habitus non tantum intenditur ex cognitione diversorum principiorum vel conclusionum, sed etiam ex frequenti consideratione ejusdem, ut sic unum principium magis cognoscatur illo habitu quam aliud, et una conclusio quam alia, quia frequentius considerata, semper autem secundum istos cognitio prior est principium, et dispositio cognoscendi posterius, sive in principiis inter se, sive respectu conclusionum.
Contra illam opinionem multipliciter arguitur. Primo sic : actus naturaliter est generativus habitus, secundum istos, per hoc quod naturaliter suam similitudinem relinquit in passo ; differentium autem specie secundum proprias rationes agentium sunt diversae similitudines reales: ergo quanta est differentia actuum, tanta et habituum. Confirmatur, quare enim actus differentes morales, ut temperantiae et justitiae, generant diversos habitus specie, nisi quia secundum proprias rationes specificas, naturales similitudines imprimunt potentiae, consimiliter differentes, sicut et ipsi? ergo ubi est causa eadem, est idem effectus. Unde videtur sine ratione dictum, quod quidam habitus tantum generantur ex actibus uniformibus, quidam ex difformibus. Poterit enim aliquis ponere, quod non est nisi una virtus moralis, quae generatur ex quocumque actu, et deinde augetur, non tantum per actus similes, sed etiam per difformes, sicut hic ponitur de habitu scientiae. Nec poterit plus improbari, ut videtur illud de unico habitu morali, quam istud de habitu scientifico.
Item, secundo sic : Aristoteles 6. Ethicor. distinguit intellectum a scientia, sicut habitum alium specie, licet ejusdem generis propinquioris quam sit alterum eorum cum opinione et prudentia:
nunc autem videntur essentialius disparata, quae sub eodem genere propinquiori continentur, sicut album et nigrum, quam album et dulce: ergo impossibilius videtur quod idem habitus sit intellectus et scientia, quam sit intellectus et opinio. Confirmatur illa ratio : verum inquantum evidens, natum est causare habitum sui in intellectu cognitivum. Similiter autem est alia ratio evidentiae in principio et conclusione, quia in principio propter se ex terminis, in conclusione propter aliud per discursum: ergo, etc. Item, cum intellectu principiorum aliquorum et scientia aliquarum conclusionum in Geometria, stat ignorantia alicujus conclusionis ejusdem scientiae, non tantum ignorantia negationis, sed etiam dispositionis per falsigraphum generata: impossibile est autem respectu ejusdem complexi, simul in eodem intellectu stare habitus oppositos: ergo respectu conclusionis ignoratae non habetur habitus qui sit scientia ejus.
Confirmatur, quia quando conclusio ignorata addiscitur, habitus oppositus ignorantiae praecedenti inducitur: ergo, etc. Item sic confirmatur, quia videtur contradictio, quod ille habitus habeatur qui idem numero est respectu talis objecti, ut A, et tamen ex illo habitu nullus actus haberi posset circa A, nec etiam quantumcumque imperfectus ; patet autem quod circa conclusionem praedictam ignoratam, intellectus sic ignorans, ex toto habitu scientiae quem habet, nullum potest habere actura sciendi, imo nec debilissime opinandi, cum firmiter teneat oppositum: ergo totus habitus quem habet, nullo modo erit idem numero, manens habitus illius conclusionis.
Item, quarto arguitur sic : ex habitu intenso potest aliquis perfectius agere circa quodcumque objectum cujus est, quam ex remisso ; ergo si addiscendo novas conclusiones, intenditur habitus prior, poterit habens ipsum perfectius speculari quodlibet, respectu cujus ponitur esse habitus cujus est quam prius: et posse est necessarium, quantum est ex parte habitus, sed consequens est falsum: possibile est enim dum est in addiscendo conclusiones novas, quod obliviscatur alicujus prius sciti, aut minus perfecte sciat, quam ante illas conclusiones novas scivit, quando istam prius scitam frequentius consideravit: hoc patet per experimentum, qui enim addiscit secundum librum Geometriae, dum ibi occupatur, negligit considerare conclusiones primi, saltem aliquas, quibus non utitur. Numquid cum didicerit secundum perfectius, poterit speculari quamlibet conclusionem primi quam prius, quando,secundo ignorato, frequenter conclusiones primi speculatur?
Confirmatur ista ratio, quia ista positio ponit duplicem modum augendi habitum, per actus similes, et per difformes. Per similes ponit quod illud perfectius scietur, cujus sunt illi actus, quam aliud circa quod non eliciuntur tot actus similes: ergo habitus respiciens frequenter hoc speculatum, augetur sine augmento habitus respicientis illud raro speculatum, quod est impossibile, si idem esset.
Item, quinto sic : gradus imperfectior in habitu, sive habitus secundum istum gradum, non potest esse causa gradus perfectioris, tunc enim effectus excederet causam in perfectione: cognitio autem principii videtur causa cognitionis conclusionis, cum arguat Aristoteles 1. Poster. text. comm. 5. Propter quod unumquodque, etc. Sed propter principia cognoscimus conclusiones: ergo, etc. Major autem non videtur vera, nisi in causis efficientibus: ergo non est infimus gradus in habitu recto ordine generatus, ille secundum quem respicit primum principium: esset autem, si esset unus habitus principii et conclusionis secundum quod isti ponunt. Si dicatur, quod gradus respiciens primum principium, est simpliciter perfectior gradu respiciente aliquod posterius praecise sumpto, non tamen illo posteriore gradu, secundum quod includit priorem, est autem causa primo modo tantum. Contra, hoc est dictum istorum, quod quilibet gradus est simplex, non habens praecedentes in se distinctos, nisi ratione tantum: ergo ille gradus correspondens ultimae conclusioni, secundum propriam rationem illius gradus, non includit omnes praecedentes, sicut diceret de ultimo gradu alterationis: ille autem ultimus gradus secundum propriam rationem sui principii, videtur effectus secundum propriam ejus rationem, et in primo includi, et non e converso.
Item, in quacumque qualitate sunt gradus differentes, secundum magis et minus, illi habent ordinem essentialem, quod A includit B virtualiter, et C, A, et sic usque ad supremum, hoc patet in albedine. Probatur sic etiam, quia si non sunt ordinati, nihil unum est exiliis. Sed in isto habitu scientiae non est dare tales gradus ordinatos respectu diversorum scibilium; ergo quae respiciunt diversa scibilia, non sunt gradus ejusdem habitus, sed magis habitus differentes. Probatio minoris, multae conclusiones Geometricae sunt, quarum utralibet potest indifferenter sciri ante aliam; ergo ille gradus qui respicit unam illarum, non habet ordinem per se ad illum qui respicit aliam. Respondeo, quod gradus in habitu habent ordinem, licet non sit ordo objectorum. Contra, omnis gradus habitus respicit quodlibet contentum sub primo subjecto illius habitus, licet per actum remissiorem vel intensiorem; hic quicumque gradus praecise non respicit quodcumque objectum, secundum quemcumque actum.
Illud potest esse argumentum ad principale : Si dicatur, quod gradus infimus non respicit quodlibet sub primo objecto, sed tantum illud circa quod potest esse imperfectissima operatio. Exemplum de minimo calore respectu stupae. Contra, saltem quantumcumque detur infimum scibile, in illud potest omnis gradus superior, sed non e converso. Idem etiam argumentum probat multas esse prudentias, quia contingit habere rationem rectam circa materiam temperantiae, non habendo circa materiam fortitudinis, et e converso, deducendo hoc ex principiis primis, et non illud. Confirmatur,: quia actus generativi prudentiae, hujus et illius, videntur differre, quantum actus generativi diversarum artium, vel magis propter concordiam prudentiae cum appetitu. Ad istas rationes, licet possent dari aliquae evasiones, distinguendo de habitu, ut est in tali et tali gradu, et ut est in tali gradu non est habitus talis objecti; sed ut in tali, quas evasiones perscrutari causa brevitatis omitto, non videtur tamen quomodo ad eas saltem earum aliquas, possit rationabiliter responderi, nam oporteret respondentem negare propositiones universales de habitibus sumptas; quae in omnibus aliis habitibus sunt concessae, et tales negando non inferendo instantiam, nisi in proposito, videtur esse irrationabiliter protervire ex 8. Topicor. Aliter enim viderentur posse negari tales universales in aliis habitibus, et deficerent propositiones quibus distinctio quorumcumque habituum probaretur, sicut patet in confirmatione primae rationis supra, nisi dicas, hic placet eas negare, ibi non. Quod adducitur pro confirmatione hujus opinionis, quod principium magis cognoscitur quando conclusio ex ipso deducitur; hoc si verum est, non concludit quod non sit alius habitus conclusionis, nam licet sit alius habitus, tamen principium intenditur propter speculationem principii in se, quae tunc est intensior communiter, quando conclusio ex illo deducitur, quam quando in se consideratur sine ordine ad quodcumque aliud. Quod autem in principio dicitur, quod una scientia est unius generis subjecti secundum unam rationem considerandi, et accipitur ex Posterioribus, quomodo sit intelligendum, jam patebit.