REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Primum dictam : Stellae agunt in elementa generando et corrumpendo. Secundum : Fluxus et refluxus fit a Luna. Ita Basi. cit. Amb. 4. llexaem. c. 6. Arist. 4. de part. animal. et alii citati in Oxon. hic Schol. num. 5. Tertiam : Causant varias impressiones, etsi de his Astrologi certitudinem non habeant. Vide Conimbr. 2. de Caelo, cap. 3. q. 9. Quartam : Causant metalla. Ita Conimbr. Vide Mirandulam lib. de caelo, cap. 38. et 39. Zimaram Theorem. 45. Moneo quaestionem istam hinc translatam ad scriptum Oxoniense.
Ad quaestionem dico quod stellae agunt in inferiora, scilicet in elementa, et in ea quae sunt in via ad mixtionem, et in mixta insensibilia seu inanimata, et etiam in mixta sensibilia, sive inanimata irrationalia. Primum patet primo quod agunt in elementa quantum ad generationem et alterationem, quia approximato Sole magis intenditur virtus elementorum superiorum, et debilitatur virtus inferiorum ; recedente vero, accidit e contrario, et ideo alterantur, et tandem corrum puntur, et alia generantur. Et apparet manifeste de aqua, quod minor est in aestate quam in hyeme.
Dices, ex mille pugillis ignis non fit nisi unus terrae; igitur genitum minus replebit de loco ; igitur nunc erit vacuum; vel cum generatur corpus majus, erunt corpora duo simul.
Dico quod cum Sol accedit ad unam regionem, recedit a regione opposita, et illuc accedit Planeta frigidus effective, et tunc ibi crescit tantum quantum alibi decrescit, ita quod quantum ad totalitatem, aequalem locum occupant elementa semper. Vel potest dici, quod est aliqualis rarefactio, licet non semper tanta, quod istud solvetur tantum per rarefactionem et condensationem.
Agunt etiam in elementa, quantum ad loci mutationem, quia impressiones ignitae moventur circulariter sicut caelum, et habent motum irregularem, secundum quod approximantur ad diversum Planetam ; sic enim stella dicitur aliquando magis appropinquare uni quam alteri. Similiter stellae agunt in inferiora, ut in aquam, quia fluxus maris et refluxus non potest salvari, nisi attribuendo hoc Lunae, quia uniformiter sequitur fluxus et refluxus motum Lunae, quia sicut Luna in vigenti sex horis complet cursum,et in aliquantulo minus, sic mare Oceanum regulariter quantum est ex se, quia semper aliquis tumor in mari correspondet centro Lunae, ita quod per lineam perpendicularem opponitur, et semper tenet se contra centrum Lunae, ita quod mare est ibi majoris elevationis, et tunc currit naturaliter ad locum inferiorem. In locis Borealibus est prior elevatio, et tunc aqua refluit ad locum humiliorem. Hoc tamen non ita uniformiter apparet in brachiis maris, quia propter strictitudinem loci impeditur, ne possit esse sic regularis fluxus et refluxus.
Sed quae causa est quare sunt duo fluxus, antequam Luna compleat universum cursum? Dicunt aliqui Astronomi quod dividenda est aqua per quartas, et Luna habet eumdem situm in una quarta, et in opposita quarta, quia in una semisphaera primo projicit radios non perpendiculares, et quanto magis accedit ad perpendicularitatem, tanto magis mare elevat se, et tunc ponunt quod per radios reflexos causatur ista elevatio in una quarta, et in opposita quarta per radios perpendiculares.
Secundo, dico quod stellae habent actionem in impressiones, quia omnes vapores elevantur per calorem incorporatum, et habent varios motus secundum varietatem stellarum, quibus appropriantur ; et tunc si tanta sit virtus impressa, elevat ipsum ad talem locum ; si tanta sit virtus impedientis in tali situ, causatur talis impressio.
Dices, igitur Astronomi non judicant quod debet esse pluvia et quanta et in qua regione. Dico quod qui scitet speculativam et practicam, perfecte posset hoc judicare, nullus tamen hoc scit. Sed quilibet Angelus novit naturaliter, quando erit pluvia et quanta et in qua regione, quia novit ubi concurret tale impediens, ex qua virtute generatur ventus ad deferendam nubem ad tantam distantiam, nisi impediatur per miraculum, quia miraculorum non habet notitiam naturalem.
Tertio, dico quod astra agunt in mixta inanimata, ut generando mineras, in tali regione aurum, in alia argentum, cujus causa non potest esse terra tantum, nec aliqua alia, nisi corpora caelestia.