In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum jam justificati teneantur ad susceptionem Baptismi?
Alens. 4. p. g. 18. ro. 7. D. Thom. 3. p. q. 68. art. 1. et q. 66. art. 9. et hic q. 3. Richard. art. 1. q. 3. D. Bouav. d. 6. 2. p. art. 1. g. 2. Suar. 3. p. tom. 3. d. 31. sect. 1. et communis, affirmant. Vide Scot. 9. Metaph. g. 15.
Circa (a) tertium menbrum distinctionis, quod est de suscipientibus rem et non Sacramentum, quaero: Utrum jam justificati teneantur ad susceptionem Baptismi? Et arguitur quod non, quia non legitur de Apostolis, nec de Beata Virgine quod fuerint baptizati.
Item, baptizatus Baptismo sanguinis, non tenetur ad Baptismum fluminis ; ergo nec baptizatus Baptismo flaminis tenetur ad illud. Consequentia patet per se, quia ista duo baptismata aeque dicuntur supplere Baptismum fluminis. Antecedens est manifestum,quia talis evolat.
Item, nullus tenetur recipere Sacramentum frustra, quia in operibus Dei nihil est frustra , sed Baptismus receptus a justificato frustra recipitur, cum habeat effectum, qui est ablutio animae a peccato. Jam enim prius est ablutus.
Item, nullus tenetur injuriari Sacramento: sed ex hoc fieret injuria Sacramento, si justificatus baptizaretur ; injuria enim est Sacramento, facere quantum in se est, quod ipsum sit signum falsum; sed talis suscipiens facit hoc, quia caret tunc signato, quia tunc non dat gratiam.
Contra, Joan. 3. Nisi quis renatus fuerit, etc.