QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Sententia Doctoris tot esse scientias formales specie distinctas, quot conclusiones sic distinctae, quam tenet locis Schol. primo citatis, et efficacissime probatur rationibus adductis a num. 4. Explicat nihilominus optime quomodo scientia dici potest una genere, quatenus virtute continet multa vera complexa, quae includuntur in ejus objecto ; hoc enim includit essentialiter praedicatum in principiis primis, et virtualiter ea quae conveniunt ei per se secundo modo, et sic et quidditative, et incomplexe cognito, cognoscuntur principia et conclusiones da eo ; et ideo habitus cognitivus ejus virtualiter continet multos habitus specie distinctos, vide Doct. locis citatis Schol. 1. et Anton. Andream hic q. 3.
Inter dictas ergo opiniones quodammodo mediando, potest dici, quod cum habitus intellectus sit qualitas quaedam generata et firmata ex frequenti consideratione, vel unica perfecta, quandoque etiam ad consimilem inclinans intellectum respectu complexi speculandi, duplex potest poni habitus. Unus proprius, qui formaliter inclinat ad speculationem ejus, tanquam naturalis similitudo ex ejus consideratione derelicta. Alius communis, qui virtualiter inclinat ad speculationem ejus, inclinando formaliter ad speculationem alterius, in quo tale complexum virtualiter continetur. Primo modo potest concedi prima opinio, quot scibilia, tot scientiae, secundum quod rationes contra secundam opinionem adductae ostendunt. Secundo modo potest esse unus habitus respectu multorum complexorum. Cum enim conclusiones sint in principiis virtualiter, et principia virtualiter in subjecto, nam subjectum virtualiter includit praedicatum in principiis primis, et hoc essentialiter si sint per se primo modo, vel virtualiter si sint per se secundo modo, sequitur quod in subjecto incomplexo quidditative cognito, virtualiter contineantur principia et conclusiones de tali subjecto, ac sic tota notitia quae de ipso subjecto nata est haberi; et etiam ulterius quae nata est haberi de aliis per rationem ejus, sive sint inferiora contenta sub ipso, sive sint alia attributa ad ipsum, tanquam ad primum ; ergo habitus inclinans formaliter ad speculandum tale subjectum secundum rationem quidditativam, inclinat virtualiter ad omnia complexa praedicta, sed primo ad cognoscenda de ipso subjecto; per se autem, sed non primo, ad cognoscenda de illis aliis per rationem ejus, et ita respectu omnium istorum est unus habitus virtualis. Prima ergo distinctio scientiarum secundum conclusiones scitas, potest esse secundum species specialissimas, sed ista quae est secundum subjectum, virtualiter continens potest poni distinctio secundum genera proxima; sic intelligendo quod in una notitia subjecti omnes scientiae primo modo dictae virtualiter contentae sunt unius generis tantum, sed notitia continens est una specie, sicut et subjectum cujus est, hoc modo potest intelligi illud: unius generis scilicet subjecti, est una scientia, vel una specie, et tunc est scientia virtualiter non formaliter, quia est incomplexa notitia et incomplexi: vel si scientia accipiatur formaliter, tunc non debet intelligi una specie specialissima, sed genere propinquo. Ultra scientiam secundo modo dictam, est minor unitas scientiae, quae est respectu multorum verorum complexorum, ad quae non inclinat virtualiter unus habitus subjecti, nec primo, nec per se, ut in secundo modo, sed tantum in potentia et in universali: sicut habitus inclinans formaliter ad considerandum aliquod subjectum commune, inclinat ad considerandum propria inferiorum de ipsis, tantum in universali, quae videlicet scienda sunt per proprias rationes inferiorum, non per naturam communis, et ista unitas minima potest dici unitas generis remoti, intelligendo simili modo, ut expositum est in secundo modo de scientia virtualiter, quae est una specie, sed scientiae omnes formaliter, in illa virtualiter contentae sunt tantum una genere remoto. Secundo videndum est, quomodo accipienda sit scientia speculativa quae hic dividitur. Ubi sciendum, quod intelligendum est hoc primo de scientia speculativa reali scilicet quae considerat intentiones primas abstractas a singularibus realibus, et rietas de illis in quid, p er quod excluditur Logica, quae est de secundis intentionibus, quae de nulla re primae intentionis praedicantur in quid. Secundo intelligendum est de speculativa scientia stricte sumpta, quae scilicet ex natura sui et subjecti, ordinatur tanquam ad finem ad scire tantum: non autem ad scire directivum in eliqua operatione, quae non est essentialiter speculatio, per quod excluditur moralis, quae large est speculativa, ut dicetur respondendo ad secundum argumentum. Tertio intelligendum est de speculativa possibili acquiri ab homine ex naturali lumine intellectus, scilicet ex principiis cognitis via sensus, quia cognitio nostra oritur a sensu, 1. Posterior. text. comm. 1. per quod excluditur speculativa cognitio de substantiis separatis, quantum ad propria ipsarum, ut dicetur respondendo ad quartum argumentum.