REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Astra agunt in animata et animalia, generando qualitates convenientes vel disconvenien tes eis ; item in intellectum mediante organo, unde Lunatici dicti ; nunquam tamen necessi tant voluntatem. Vide Conimbric. 2. de Caelo, cap. 3. q. 9. Ad ult. quod astra agunt per suas formas substantiales et accidentales, et non pen motum, unde caelo stante agerent. Est contra D. Thom. q. 5. a. 8. de potentia, de quo Doctor in Oxon. 4. d. 44. q. 4.
Quarto, dico quod agunt in plantas, in animalia, et in homines alterando, et ideo possunt intendere qualitatem convenientem uni extremo, vel excedendo, vel deficiendo, vel respectu alterius extremi. Et sic possunt disponere quantum ad sanitatem et aegritudinem, ut quantum ad proportionem humorum, et sic possunt alterare corpus animatum, ita ut sit indispositio animae, et tunc accidit mors. Possunt etiam agere in organa, intendendo qualitatem ad gradum debitum, vel remittendo. Et ideo dicitur quod intellectus corrumpitur corrupto quodam interiori in nobis, et sic Lunatici aliquando pejus disponuntur, aliquando melius. Sed idem videtur de organo appetitus sensitivi, quia magis disponuntur aliqui ad appetendum hoc quam illud, tamen voluntas est mere libera. Et ideo quamquam appetitus sensitivus inclinet ad unum, potest voluntas eligere contrarium, quia nulla stella, nec aliqua creatura potest causare effective actum in voluntate, nisi ipsamet. Et ideo temere judicant Astronomi prognosticando talia et talia, quod in tali conjunctione Planetarum erit bellum, in alia conjunctione erit pax ; similiter, si dicatur quod nati in tali constellatione erunt luxuriosi necessario. Sed prona est voluntas ad volendum illud ad quod appetitus sensitivus inclinat, ideo ut in pluribus sic evenit, ideo dicit quidam, si vis esse Propheta, semperprophetiza malum, quia illud frequentius evenit. Nam dicitur Genes. O. quod cuncta cogitatio homiliis intenta est ad malum. Et Eccles. 1. Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. Tamen illa pronitas non necessitat, quia omnes stellae melancholicae conjunctae, vel iracundae effective non plus inclinant appetitum ad bellum, quam possit vehemens laesio praesens ; nec omnes possent tantam delectationem causare, quantum delectabile vehemens sensatum, et tamen utrumque vincit virtuosus per virtutem. Utrum tamen in generatione aliquam diversitatem causent, vel non, difficultas est. Ad primum principale, dico quod agens in distans agit primo in medium, sicut patet de visibili respectu visus. Et cum dicitur : Caelum est intermedium, et non est capax peregrinarum impressionum, dico quod licet non sit capax ejusdem rationis, est tamen effectus alicujus alterius rationis, sicut piscis in rete, ut dicit Commentator septimo Physicorum, causat motum, et stupefacit manum, et non rete, quia non est capax talis effectus.
Praeterea, quod objicitur in instantia non est verum, quia aliquae partes caeli sunt receptivae luminis, quia sex Planetae, et terra possunt causare umbram in partibus caeli, et illae partes sunt aliquando illuminatae, aliquando non, licet aliquae semper sint radiosae.
Ad aliud, dico quod circumscripto quolibet libero arbitrio, Dei, Angeli et hominis, nihil contingenter ad utrumque evenit in inferioribus. Et ideo pluvia, et aliae impressiones naturaliter contingunt in parte determinata, et tempore determinato, et ista potest Angelus naturaliter scire, quia ita bene novit causam necessario impedientem, sicut permanentem, et omnes causae et concursus possunt sciri naturaliter ab Angelo.
Dices, igitur nihil contingenter eveniret in medicina, quia tali temporealis Planeta juvabit naturam determinate, alio tempore non, et tunc frustra daretur medicina.
Dico quod non, quia licet natura sit principialius sanans, tamen medicina adhibita in hora convenienti potest eam juvare, ideo qui nesciunt Astronomiam, multos occidunt, et si scirent, possent adhibere tempore conveniente. Tamen in casu necessitatis non potest medicus expectare tempus electionis, quia minus malum est adhibere medicinam tempore non debito, quam interim patientem mori.
Ad aliud, cum quaeritur per quid agunt in inferioria ? Dico quod non per motum localem, quia ibi non est causa formae absolutae ; et concedo quod si astra starent, haberent eamdem virtutem activam, quam nunc habent super partem, quam aspicerent, et majorem, quia manus mota per flammam minus patitur, quam si quiesceret, et sic esset, si flamma esset mota, et manus quiescens, ideo motus solum adducit generans. Unde sicut latio ignis non gignit lignum, sed adducit ignem ad passum approximatum, sic ex alia parte, nec frustra movetur, quia aliter haberet aspectum tantum ad unam partem, et tunc alibi nihil generaretur.