CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
De facto beata fruitio et visio erit de essentia ut in tribus, et viatoris fruitio ordinata habitualiter necessario est de tribus personis.
(a) Quantum ad quartum articulum de facto, dico quod de facto erit una fruitio et una visio essentiae in tribus personis. Hoc dicit Augustinus primo de Trinit. cap. 10. in fine, quia neuter sine altero ostendi potest, et loquitur de Patre et Filio, quod intelligendum est de potentia ordinata de qua locutus est Philippus, volens Patrem sibi ostendi, quasi potuisset de facto vidisse Filium sine Patre, ut Augustinus tractat ibi de verbis Philippi et responsione Christi. Hoc etiam vult Augustinus 15. de Trinit. cap. 16. Omnem (inquit) scientiam nostram uno simul conspectu forte videbimus. Et quod dicit forte, non refertur ad objectum beatificum, sed ad alia videnda in eo.
Similiter dico de viatore, quod de facto fruitio habitualis ordinata necessario simul est trium personarum, licet aliquando non actualis. Nullus enim viator nec comprehensor , ordinate potest frui una persona non fruendo alia, hoc est, nisi habitualiter fruatur alia, hoc est, quod sit in proxima dispositione fruendi alia, si distincte illa concipiatur ab illo, et ideo non stat fruitio unius personae cum odio alterius personae, quia sicut dicit Salvator, Joan. cap. 15. Qui me odit, et Patrem meum odit.
(b) Ad argumenta principalia.
Ad primum de primo Ethicorum, dico quod Bonum uno modo convertitur cum ente, et isto modo bonum potest poni in quolibet genere; sed bonum ut sic, non habet rationem objecti fruibilis, et ideo non oportet quod in quocumque sit tonum, hoc modo sumptum, quod sit ibi proprie ratio objecti fruibilis. Ratio enim boni fruibilis, non est ratio boni in communi, sed boni perfecti, quod est bonum non habens defectum vel saltem secundum apparentiam est tale, vel secundum praevisionem voluntatis qualis non est relatio.
(c) Ad secundum dicitur , quod illa quae uniformiter respiciunt essentiam et personam , tantum sunt essentialia, sed quae tantum conveniunt personae sunt praecise personalia ; quae autem sub alia ratione respiciunt essentiam , et sub alia ratione personam sunt et essentialia et personalia. Primo modo se habet bonum, secundo modo se habet paternitas, tertio modo se habet unum, quia indivisio sub una propria ratione pertinet ad essentiam, et sub alia propria ratione pertinet ad personas.
(d) Sed contra, istius causam quaerit argumentum. Arguit enim, cum haec duo videantur esse aeque convertibilia cum ente et ad divina transferri, quod aequaliter utrumque erit essentiale tantum, vel utrumque essentiale et personale.
Ideo est alia responsio, quod objectum fruitionis oportet quod sit aliqua bonitas quidditativa et non perfectio suppositi, quia perfectio suppositi, ut distinguitur contra perfectionem quidditativam , nec est formalis ratio agendi, nec est formalis ratio termini alicujus actionis. Perfectio autem quidditativa non est nisi perfectio abstracta a supposito, quae de se respicit omne suppositum indifferenter, et ideo bonitas ut terminat actum fruendi , oportet quod sit tantum perfectio quidditativa ; unitas autem potest esse et perfectio quidditativa et ratio suppositi, quia non dicit rationem de se principii actus, nec rationem formalem termini alicujus actus. Est igitur bonum non quomodocumque sumptum , sed bonum quidditative sumptum terminus fruitionis, quia est perfectio quidditativa , quae scilicet est ratio essentialis et non ratio suppositi ; sed unitas uno modo est ratio essentialis, alio modo ratio suppositi , secundo modo non est ratio formalis, nec terminus formalis actus fruitionis.
Ideo dico, quod ens prima divisione dividitur in ens quidditative, et in ens habens quidditatem quod est ens subsistens. Nunc autem quidquid est perfectio formalis est ens quidditative et entitas quidditativa, nam perfectio formalis est quae in quolibet ente melius est esse quam non esse, sed nihil est tale nisi sit entitas
quidditativa prout abstrahit a subsistere. Ens autem subsistens habens quidditatem, est contrahens illam perfectionem, et noti est formaliter illa perfectio quidditativa. Nunc autem est ita , quod unum quod convertitur cum ente, est tam ens quidditative quam ens subsistens, et ideo est tam essentiale quam notionale; sed bonum (ut hic loquimur de eo) ut dicit formalem rationem terminandi actum volitionis, est essentia quidditativa , et ideo est tantum essentiale, etc.
(e) Ad tertium dico quod ly inquantum, potest solummodo denotare illud quod sequitur, accipi secundum suam rationem formalem, vel ultra hoc, etiam denotare potest illud esse formalem rationem inhaerentiae praedicati ad subjectum. Secundo modo sumitur reduplicatio propriissime, quia reduplicatum sive sumatur pro toto seipso primo, sive pro aliquo quod includitur in intellectu ejus, accipiendo reduplicationem formaliter, semper illud pro quo accipitur, notatur esse formalis ratio inhaerentiae praedicati ad subjectum.
Ad propositum ergo, dico quod si reduplicatio illa quantum ad utrumque istorum accipiatur in majori, ipsa est vera et minor falsa. Si vero pro primo tantum et non pro secundo, minor est vera et major falsa.
Cum probatur minor secundum primum modum accipiendi eam, dico quod videbimus tres inquantum tres, hoc est, ratio formalis Trinitatis videbitur. Sed ipsa Trinitas non erit ratio formalis videndi, vel causa inhaerentiae praedicati ad subjectum, scilicet fruitionis vel visionis, sed unitas essentiae.
Cum probatur ulterius per credere Deum trinum inquantum trinus, dico quod non est simile, quia essentia divina non causat in nobis immediate actum credendi, sicut causabit immediate actum videndi, et hoc est propter imperfectionem intellectionis nostrae pro statu isto, quia intelligimus personas distinctas ex creaturis et distinctis actibus, et ita quantum ad cognitionem nostram potest modo Trinitas esse ratio formalis cognoscendi, tunc autem erit praecise cognita et non ratio formalis cognoscendi, quia tunc videbitur per rationem essentiae in se ut per rationem objecti.