In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Circa tertium membrum, etc. Hic tractat per se de effectu Baptismi, et obligatione in justificatis, quia in his habet peculiarem difficultatem, qui jam receperunt gratiam, et praeventi sunt, vel per aliud remedium aequivalens, ut qui sunt justificati in lege per Circumcisionem et poenitentiam et fidem, vel martyrio supposita promulgatione praecepti, vel in utero ex speciali privilegio, sine ordine ad Baptismum, aut subordinatione ; de aliis sive peccatoribus, sive justificatis, supposita promulgatione legis, et cessantibus aliis remediis, non est tanta difficultas, quia in eis habet Sacramentum in re vel voto, necessitatem medii et praecepti, de quibus hactenus Doctor, ut de infantibus et adultis tam fictis quam non fictis; et quid in eis requiratur, et quem effectum recipiant Sacramenti, quod tangit etiam in sequenti quaestione: ii etiam qui in voto Sacramenti cum contritione justificantur, ut sunt Catechumeni adulti, clarum est obligari illos ad Sacramentum in ordine, ad quod realiter suscipiendum justificantur, quamvis et hos etiam comprehendit ratio tertia ad oppositum, prima autem, secunda et quarta comprehendit justificatos primo modo, sine ordine ad Sacramentum.