In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(h) Et quod aliqui dicunt. Dicit D. Bonaventura, quod fieri denotat duo, scilicet mutationem illius, de quo fit, sicut dicimus quod aliquid fit de materia, et tunc denotatur mutatio in materia respectu termini, et similiter notatur praecessio, ita quod illud, quod fit tale, praecesserit. Sequitur: Patet ex dictis. Dicit Doctor, quod de mutatione non est necesse quod illud quod fit tale, mutetur, ut patet supra, quia Verbum fit homo, et tamen non mutatur ; nec etiam secundum est necessarium, scilicet quod illud quod .fit tale, praecedat ipsum terminum, sive loquatur de fieri secundo vel tertio adjacente.