QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Pulcherrime explicat sufficientiam divisionis scientiae realis speculativae pro nunc nobis possibilis, in Physicam, Mathematicam, et divinam seu Metaphysicam,ex triplici objecto ; ens enim secundum se consideratum habet passiones scibiles, et sic de eo est Metaphysica ; sab ipso occurrunt decem Genera, de quibus actum est libro praeced, q. 5.et de nullo horum secundum se considerato, via sensus dantur aliae passiones demonstrabiles, praeter communes et transcendentes,neque aliquod genus accidentis dividendo, invenietur subjectum primum alterius scientiae, quia quodlibet accidens mediate vel immediate virtualiter continetur in specie aliqua substantiae, et sic esto habeat aliquas passiones proprias demonstrabiles, non erit subjectum primum scientiae. Ut ergo inveniatur subjectum aliarum scientiarum, substantia dividenda est ; et quoad spiritualem pro nunc, nullae propriae passiones ejus sunt notae nobis, et ideo de ea non habemus scientiam,erant ergo ali se scientite de corporea: huic inest primo quantitas continua et discreta, et hac mediante relationes super eam fundatae, et qualitates quartae speciei, et sub hac consideratione habet passiones demonstrabiles,et consequenter est objectum scientiae distinctae a Metaphysica,nempe Matheseos. Ulterius eadem considerata, ut habens formam et principium determinatae operationis, motus et quietis, habet multas passiones, et via sensus cognoscibiles, et sic datur de ea scientia alia speculativa, nempe Physica ; nec est alia scientia speculativa, quae sub his non contineatur. Alibi dicit accidens esse subjectum Mathemalicae, sed explicari potest de secundario. Ponit alias duas divisiones scientiae, sed quia parvi sunt momenti, rejicit, explicans quomodo Metaphysica appropriate versatur circa intelligibilia, Mathematica circa imaginabilia, Physica circa sensibilia.
His visis ad quaestionem dicendum est, quod scientia speculativa cum triplici determinatione praedicta sumpta, sufficienter ab Aristotele dividitur, et hoc primaria divisione, quae scilicet est in immediate contenta sub diviso, quod ostenditur sic : quia talis diviso non potest esse in scientias habentes unitatem primo modo, quia istae sunt species specialissimae et remotissimae a diviso; ergo oportet quod sit in habentes unitatem secundo modo vel tertio: sed istarum unitatum utraque correspondet unitati subjecti virtualiter continentis totam scientiam, ut dictum est prius ; ergo secundum distinctionem talium subjectorum, concluditur talis divisio scientiarum : sed talia subjecta prima speculabilia, proprie realia, de quibus possunt aliqua sciri via sensus, sunt tantum tria ; ergo tantum tres scientiae speculativae propriae et reales, et naturaliter scibiles. Minor ostenditur sic, ab omnibus speculabilibus realibus potest unum commune scilicet ens abstrahi, de cujus communitate alibi dictum est: hoc commune habet proprias passiones secundum Philosophum 4. Metaph. cujusmodi sunt omnia transcendentia denominativa, ut bonum, unum, verum, actus et potentia, etc. ergo de ente est aliqua scientia possibilis quantum ad tales passiones, et est necessaria, quia cognitio nostra procedit a communibus ad propria, ex 1. Physicor. text. com. 3. et inde, ens autem est objectum reale: quod patet, quia de rebus dicitur inquid, et est objectum proprie speculabile, quia circa ens inquantum ens, non est nata esse speculatio directiva in alia operatione a speculatione, et passiones ejus ex principiis cognoscibilibus via sensus de ipso ostendi possunt: ergo habemus unum subjectum primum, quod habet omnes conditiones praedictas, et sic patet una pars minoris.
Ulterius, quia habitus propriorum in universali, non est respectu propriorum in inferioribus sub illo universali, nisi in potentia tantum et secundum quid, ad hoc quod intellectus circa alia speculativa perficiatur, oportet inferius descendere, quaerendo subjecta specialia: sub ente autem, prima dividentia occurrunt decem generalissima, de quibus ex principiis notis via sensus, non sunt aliae passiones demonstrabiles, nisi transcendentes ; ergo nullum illorum est subjectum alterius scientiae a Metaphysica, cujus tamen nullum istorum est subjectum primum, sicut nec homo, licet immediatius insit substantiae, quam homini passio, quae primo inest enti. Quod si oportet ulterius dividere ad inveniendum subjectum alicujus scientiae, non oportet procedere dividendo aliquod genus accidentis, nam quodlibet istorum et quaelibet species cujuslibet eorum, in aliqua specie substantiae virtualiter continetur, mediate vel immediate: et ita quodcumque istorum poneretur pro subjecto, licet forte haberet aliquam passionem de se scibilem, non esset tamen primum subjectum: ergo nec penes aliquod illorum accipietur distinctio prima scientiarum;ergo oportet dividere praecise substantiam, ut subjectum habeatur primum scientiae alterius a Metaphysica divisa, aut substantia ponitur alterum membrum scilicet incorporea ad Metaphysicum pertinere, et hoc propter hanc rationem, quia ejusdem est considerare genus aliquod, et primum contentum sub illo, substantia incorporea prior est sub substantia.
Sed haec ratio videtur deficere, tum quia scientia de diviso aequaliter videtur se habere ad utrumque dividens: ergo si est de uno sub propria ratione, et de altero. Tum, quia falsum supponitur, quod Metaphysica est de substantia primo, quod non est verum, sed tantummodo inquantum ens, et sic accidit considerationi ejus, quod perfectius participet rationem substantiae. Ideo est alia ratio quare substantia separata ad Metaphysicum pertinet, secundum quod Aristoteles ponit in littera ipsam pertinere, quia videlicet etsi habeat proprias passiones sibi primo inhaerentes, non tamen nobis scibiles via sensus; sed sic sunt solae passiones entis de ipsa notae, unde verum est quod ipsa estsubjectum secundae scientiae speculativae possibilis intellectui cognoscenti ipsam sub propria ratione, sed non nobis. Restat ergo substantia corporea, cui absolute consideratae inest primo quantitas continua, et secundum aliquos discreta, et mediante quantitate, omnia quae quantitatem consequuntur, ut relationes fundatae super quantitatem, et qualitates quartae speciei. Et istae passiones sunt de ipsa cognoscibiles ex principiis notis via sensus: ergo ipsa potest esse et est scientiae speculativae subjectum possibilis nobis, alterius a Metaphysica, et haec vocatur Mathematica ; quae licet dicatur de quanto, vel quantitate, quia non multum Mathematica comparat quantitatem ad substantiam corpoream, tamen subjectum primum virtute continens omnia, est substantia corporea. Ulterius eadem substantia corporea non contracta ad inferius, sed alio modo considerata scilicet inquantum habens formam, quae est principium determinatae operationis, et motus et quietis, habet multas passiones sic sibi inhaerentes, et scibiles per viam sensus ; ergo quoad illas erit alia speculativa, quae dicitur Physica sive naturalis. Praeter istas non potest inveniri alia scientia speculativa, quae non sub aliqua istarum contineatur, puta si sit de aliqua substantia inferiori, vel in aliqua istarum includatur, puta si sit de aliquo accidente: ergo sunt tantum istae tres primo dividentes speculativam scientiam penes tria subjecta, habentia conditiones superius expressas.
Intelligendum est ergo ex dictis, quod si scientia dividatur penes objectum, qualis est prima divisio ejus, ut dictum est, quia differentiae specificae sunt ignotae, quod sic poterit divisio procedere : Scientia alia est de conceptu communissimo, per se passiones habente scilicet de ente, et alia de conceptu minus communi, primo passiones habente: et per primo excluditur omne accidens, intelligendo sic, quod primo habens passiones non sit passio alterius. Ulterius, secundum membrum subdividitur in scientiam de substantia incorporea, quae non est nobis possibilis pro nunc, et in scientiam de substantia corporea.
Tertia divisione secundum membrum subdividitur in scientiam de substantia corporea, inquantum sic, et sic consideratur. Non ergo quodlibet membrum praedictae divisionis aeque unum, sed Metaphysica, in qua primo stat divisio, est una unitate generis proximi, non habens sub se nisi species specialissimas, unde est una secundo modo. Mathematica, sive Physica in qua in tertio gradu stat divisio, est una tantum unitate generis re- moti, et tertio modo, quarum utra-, que in plures descendit, habentes unitatem secundo modo.
Contra, unitas habitus est ab objecto ; ergo a magis uno major unitas, minus commune est magis unum. Respondeo, etsi communius sit minus unum in re, et magis diversificatum quam minus commune, tamen est aeque unum intelligibile, quia ita unico et simplici actu intelligendi, intelligitur animal, sicut homo et ita proprius habitus utriusque est aeque unus in se; sed habitus diversi in isto uno contenti virtualiter, non habebunt aequalem unitatem, nisi in isto uno aequaliter includantur, nam habent unitatem ex hoc, quod includuntur ; non autem aequaliter includit corpus Physicum omnes conclusiones scientiae naturalis, et ens omnes conclusiones Metaphysicae, quia ens includit istas secundo modo, corpus Physicum istas non nisi tertio modo.
Ex ista distinctione penes subjecta prima, patet causa illius distinctionis, quam Aristoteles ponit in littera scilicet penes modos definiendi ; ideo enim Metaphysicus definiendo, omnino abstrahit a materia, quia sicut ens quod primo, considerat, ita et quodlibet inquantum sub ejus considerationem cadit, non includit materiam secundum quod vult Avicenna 1. Metaph. Mathematica vero, quia considerat substantiam corpoream sub tali conceptu, secundum quem includit principia propria quantitatis, et ita necessario requirit materiam licet non ut principium potentiale sive mobile, ideo Mathematicus sic definit per materiam, non inquantum principium motus. Physica vero considerat substantiam corpoream, inquantum in conceptu quem de corpore habet includuntur principia motus et operationis ; ideo per materiam sic definit, non quod motum ponat in definitione, quia ille est passio apud eum, sed materiam secundum considerationem contractam, secundum quam est principium motus.
Assignantur et aliae distinctiones istarum, quia Metaphysica est circa maxime intelligibilia, et Mathematica circa imaginabilia, Naturalis circa sensibilia, quod intelligitur secundam quamdam appropriationem. Omnis enim scientia est circa intelligibilia, sed Metaphysicalia nec in universali, nec in particulari, sunt proprie sensibilia, sicut nec entitas, nec unitas, nec ista entitas, vel unitas, licet ex sensibus cognoscantur. Mathematica in singularibus et naturalia sunt imaginabilia, sed Mathematica non sunt sensibilia primo, licet per se , Naturalia primo, licet non motus, nec quies.
Alia assignatur distinctio penes gradus certitudinis. Sed nec praecedens multum probat, nec ista, quia quaelibet est ex principiis necessariis, et ad conclusiones necessarias.