Quod solus deus potest remittere peccata.
Peccata vero remittere solus deus potest. Culpa enim contra aliquem commissa ille solus remittere potest contra quem committitur. Peccata enim imputantur homini ad culpam non solum ab homine, sed etiam a deo, ut supra dictum est. Sic autem nunc agimus de peccatis, prout imputantur homini a deo. Deus igitur solus peccata remittere potest.
Adhuc. Cum per peccata homo deordinetur ab ultimo fine, remitti non possunt, nisi homo reordinetur in finem.
Hoc autem fit per gratuita dona, quae sunt solum a deo, cum excedant facultatem naturae. Solus igitur deus potest peccata remittere.
Item. Peccatum homini imputatur ad culpam, inquantum voluntarium.
Voluntatem autem immutare solus deus potest. Solus igitur ipse vere potest remittere peccata.