LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De her mo dactylo et humulo.
Hermodagtylus herba est, cujus folia sunt expansa super terram : et habet aliquando florem album, et aliquando citrinum, et incipit florere cum prunis, et floret etiam in autumno post alias herbas, et habet radicem habentem grossitiem capitis fere sicut pomum in quo est aliqua aquositas, quae exsiccatur quando effoditur et suspenditur: et tunc illa aliquando est alba, et haec melior : aliquando autem nigra vel rubea, et haec mala est. Est autem calidus et siccus hermodactylus : et tamen est in ipso humiditas superflua.
Et dicunt aliqui, quod in albo est humiditas subtilis, et in aliis virtus fortis caloris. Persuadent autem hoc quod dicunt ex eo quod solvit. Alii autem econtra dicunt, quod si esset in ipso fortis calor, mordicaret ulcera. Non autem invenitur in ipso mordicatio aliqua. Constat autem omnibus, quod in ipso est virtus solutiva : quamvis etiam in ipso sit stiplicitas. Confert etiam podagrae, et statim sedat dolorem more emplastri superpositus. Cum autem frequenter ponitur ejus emplastrum super apostemata, indurat ea, et in lapideam convertit naturam : confert autem omnibus doloribus juncturarum praecipue in hora fluxus : sed malus est stomacho debilitans ipsum : et rubeus et niger retinent medicinas laxativas in stomacho, et attrahunt nocumentum maximum. Solvit autem aliquantulum et auget coitum, praecipue cum zinzibere et mentastro et cimino. Rubeus autem et niger sunt venenosi
Humulus est herba longissima habens brachia sicut vepres, et involvendo se repit super plantas vicinas, et operit eas et suffocat: et brachia ejus aculcata parvis ut lanugo aculeis, et sunt aspera in iactu, et sunt torta : et habet per tota brachia sua folia tenuia lata et aspera sicut folia vitis, nisi quod sunt divisa, sed sunt triangulis composita: et habet florem siccum album vergentem ad citrinitatem : et ille non cadit ab ipso, sed intra ipsum cum generatur et maturatur granum ejus valde parvulum, ita quod flos est et vico floris et vice siliquae seminis, qui flos propter siccitatem suam conservatur per longitudinem maximam temporis in virtute sua, ita quod vulgaris opinio est quod numquam putrescit. Et est acuti odoris fortis, et est calidus et siccus dissolutivus viscositatum et incisivus, et confortat a putredine liquores quibus miscetur, sed gravat corpus : et totum quod est in usu de herba ista, est flos ejus.