CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ad quartum articulum de facto. Hic articulus clare patet in littera. Et vult Doctor hic, quod in patria de facto erit tantum una fruitio et una visio trium personarum, quia erit essentiae ut in tribus personis. Et probat per auctori tales Augustini, quae sunt clarae. Ad illam, in qua dicit : Omnem scientiam nostram, uno simul conspectu forte videbimus, et acciptl scientiam habitualem non pro habitu acquisito vel infuso,sed pro objecto praesente intellectui ; sic enim multoties accipit scientiam prout objectum habet esse in intellectu ut memoria, vel pars memoriae, ut infra patebit dist. 2. parte 2. quaest, ultima, et dist. 6. et 27.
Et quod dicit forte, debet referri ad objecta secundaria relucentia in Verbo, quia forte non vident illa unico intuitu, imo forte vident veritates contentas in illis virtualiter discurrendo, ut supra patuit quaest, illa : An Theologia sit scientia? ut vero comparantur ad essentiam divinam, illam et personas unico intuitu videbimus, et sic etiam illa fruemur in tribus personis. Secundo principaliter dicit quod loquendo de viatore, quod viator licet de facto possit frui ordinate una persona non fruendo alia, tamen cum illa de facto stat fruitio habitualis, respectu aliarum personarum, quia ex quo habent eamdem essentiam quae est tota ratio objecti fruibilis, non potest quis ordinate frui una persona non fruendo alia, saltem habitualiter, id est, ut sit in proxima dispositione ad fruendum . Et non accipitur hic habitualiter sic quod habeat habitum, sed sicut habens habitum acquisitum potest prompte et faciliter operari, sic fruens actu una persona debet esse dispositus de proximo, ut cum ostensa sibi fuerit alia persona, quod semper paratus sit ita frui illa sicut alia: et licet de facto non fruatur illa ostensa, sufficit quod sit paratus frui illa loco et tempore, et non ponat obicem, puta odiendo illam vel determinando velle non frui ea, et hoc intendit Doctor in isto articulo.
Ultimo sunt solvenda argumenta principalia :
(b) Ad primum : Respondet Doctor ibi: Ad argumenta principalia. Et responsio stat in hoc, quia objectum vere fruibile dicit bonitatem perfectam in qua non potest esse vere ratio alicujus defectus, sed vere est ibi ratio omnis boni ; quamvis ergo paternitas sit bonum ut bonum convertitur cum ente, non tamen est tale bonum, de quo loquimur in proposito, et patet littera.
(c) Respondetur primo ab Henrico ibi : Ad secundum dicitur. Et littera clara est. Et vult quod unum partim dicatur essentiale et partim notionale, quia secundum unam rationem dicitur de essentia, et secundum aliam de persona ; nam unum dicit indivisionem, et eo modo quo aliquid est unum, eo modo est indivisum. Sicut enim Franciscus est unum numero, ita est indivisus numeraliter, et sicut homo est unum specie, ita est indivisus secundum speciem. Sic in proposito essentia divina est una substantia, ideo est indivisa secundum substantiam ; vel est una natura, ideo est indivisa secundum naturam; et quia essentia est communis tribus et per consequens essentiale, ergo et unitas essentiae est communis tribus, et sic talis unitas est quid essentiale. Sed Pater est una persona, ideo est indivisus secundum personalitatem: et quia Pater est unum notionale, sequitur quod unitas Patris erit notionalis, et sic patet intentio Henrici quomodo unum dicatur essentiale et notionale.
(d) Sed contra istius causam quaerit argumentum. Supple argumentum factum quaerit causam, quare unum non dicatur sic essentiale sicut bonum, cum aeque sint convertibilia. Et Henricus non assignat causam. Dicit enim ipse quod bonum est tantum essentiale, et Doctor quaerit cum bonum convertatur cum uno, quare unum non dicatur essentiale; et similiter quando dicit quod unum est partim essentiale et partim rationale, quare non sic bonum cum sint aeque convertibilia.
Doctor ergo respondet ad argumentum ibi : Ideo est alia responsio. Et nola istam litteram Doctoris in qua plura dicit. Primo, quod ratio suppositalis sive personalis, nec est formalis ratio agendi, nec est formalis ratio termini alicujus actionis. Hoc declaro sic, quia ratio formalis agendi semper dicit perfectionem ut notum est, sed ratio suppositi nullam perfectionem dicit, quia in creaturis dicit tantum negationem duplicis dependentiae, scilicet actualis et aptiludinalis, ut diffuse patet a Doctore in 3. dist. 1. quaest. 1. et in quodlib. quaest. 9. et 10. Vel dicit negationem duplicis communicabilitatis, scilicet ut quo et ut quod, ut patebit infra dist. 2. parte 2. quaest. 1. in corpore quaest, et talis negatio non dicit aliquam perfectionem, nec rationem agendi. Ratio vero suppositi in divinis, vel dicit illam duplicem negationem de qua supra ut dubitative loquitur Doctor infra dist. 23. et 28. vel accipitur pro aliquo positivo ut assertive loquitur Doctor in 3. dist. 1. quaest. 1. et quomodocumque accipiatur, clarum est quod nullam perfectionem quiddilativam dicit. Et declaro per exemplum, nam hic, homo generat hominem, humanitas est ratio formalis generandi eum, et quidditativa et suppositum ipsius hominis est conditio ipsius generantis. Similiter humanitas, in homine generato .est ralio formalis terminandi generationem sive terminus formalis generationis, et ratio formalis, qua genitum dicitur suppositum, est condilio ipsius geniti.
Secundo dicit, quod ex quo ratio formalis objecti fruibilis sive ratio formalis terminandi fruitionem quod idem est, est perfectio quidditativa, ut patet, quia perfectio fruilionis principaliter accipitur a ratione formali objecti fruibilis, ideo dicit Doctor quod bonitas quae est ralio formalis terminandi actum fruitionis, de necessitate est perfectio quidditativa.
Tertio dicit, quod unitas potest esse, et perfectio quidditativa et ratio suppositi, quod debet intelligi de unitate fundamentali. Sicut dicimus quod natura divina est una, tunc talis unitas quidditativa, quia essentia divina est entitas perfectionalis et quidditativa, aliquando accipitur unitas pro ratione suppositi, eo modo quo dicimus quod paternitas est una. Et sic possumus dicere quod essentia divina est bonitas quidditativa, et similiter unitas quidditativa, et ut sic, est ratio objecti fruibilis; paternitas vero nec dicit unitatem quidditativam, nec bonitatem, et sic patet littera Doctoris.
(e) Ad tertium dico. Dicit primo quod ly inquantum potest capi dupliciter. Primo, ut denotat illud quod immediate sequitur accipi secundum suam rationem formalem. Exemplum : Homo inquantum rationalis est albus, sensus est, quod homini sumpto in ratione formali rationalitatis non repugnat albedo ; et hoc modo ly inquantum accipitur specificalive, quia tantum specificat rationem formalem illius quod immediate sequitur. Secundo accipitur ly inquantum, ut non tantum specificat rationem formalem illius quod immediate sequitur, sed etiam denotat illud quod immediate sequitur esse causam inhaerentiae praedicati ad subjectum, sive illud reduplicatum sumatur pro seipso toto primo. Exemplum : Homo inquantum homo est risibilis, sive sumatur pro aliquo quod includitur in intellectu subjecti. Exemplum : Homo inquantum rationalis est risibilis, et hoc modo ly inquantum accipitur reduplicalive. Hoc declarato respondetur ad argumentum. Quia si ly inquantum accipiatur reduplicalive et specificative simul, (nam quando accipitur reduplicative, semper accipitur specificative) dicit Doctor quod major est vera, et sensus majoris est quod si objectum numerari est causa, quare hoc praedicatum, scilicet quod ratio formalis objecti numeretur insit subjecto, propositio est vera, sed minor est falsa. Et sensus est, quod Trinitas sit causa inhaerentiae praedicati ad subjectum, scilicet fruitionem vel visionem, et formetur sic ut clarius intelligatur : Sed tres personae, inquantum tres terminant actum fruitionis, id est, quod Trinitas personarum inquantum Trinitas, est causa quare hoc praedicatum insit subjecto, hic sensus falsus est, et sic patet responsio ad argumentum.