IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum Christus praedestinatus fuerit esse Filius Dei ?
Alens. 3. p. q. 3. m. 1. 2. 3. 4. D. Thom. 3. p. q. 24. art. 1. et hic q. 3. art. 2. q. p. 2. D. Bonav. art. 2. q. 1. 2. 3. Richard. art. 2. per totum. Durand. q. 3. Palud. q. 3. Suar. 3. p. tom. 1. d. 5. sect. 1. Vasq. ibi d. 9. qui omnes tractant quomodo Christus sit praedestinatus. De alia q. quam Doctor hic tractat: utrum Adamo non peccante Verbum incarnaretur, agunt August. Ii. Trinit. a c. 10. et l. de peccat. mort. c. 26. 27. Ambros. l. de Incarnat. Dom. sacr. c. 6. tom. 4. Gregor. 3. moral. 11. Damasc. lib. 3. c. 18. Chrysost. hom. 3. in 1.
Joan. Athanas. Orat. 5. contra Arian. ex Scholasticis affirmant cum Scot. hic et dist. 19. et 32. Alens. 3. p. q. 2. m 13. citans Bern. in id Jonae 2. si propter me haec tempestas. A lbert. 3. dist. 10. art. 4. et omnes Scotistae hic (exce-ptis Basol. et Mayron. qui inclinant in oppositum. ille dist. 1. q. 5. hic dist. 8. quaest. 4.) inclinant. Richard. dist. 1. art. 2. quaest. 4. Gabr. dist. 2. quaest. un. dub. 3. Rupertus lib. 3. de gloria et honore filii Dei in Matth. Galatin. lib. 3. cap. 4. et lib. 7. cap. 13. Viguer cap. 20. prin. et sig. 1. vers. 4. Catharin. Opusc. de eximia Christi praedest, et alii, quos citat Pitigian. hic art. 8. Negant D. Thom. cum suis 3. p. q. 1. art. 3. et 3. dist. 1. quaest. 1. art. 3. Vasq. 3. p. disp. 10. Suar. 3. p. tom. 1. dist. 5. sect. 1. et 2. inclinat ad Scot. sed potius media via incedit.
Tertio quaeritur : Utrum Christus praedestinatus fuerit esse Filius Dei ? Et arguitur quod non, quia non secundum quod Filius Dei praedestinatus est esse Filius Dei, quia non praecessit ipsum esse Filium Dei. Praedestinatio ut praedestinatio dicit praecessionem ad illud quod praedestinatur ; neque secundum quod homo, quia secundum quod aliquid praedestinatur esse aliquale, secundum hoc est tale ; ergo si secundum quod homo praedestinatus est esse Filius Dei, sequitur quod secundum quod homo est Filius Dei, quod est falsum.
Contra ad Rom. I. Factus est ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est esse Filius Dei in virtute.