QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Habet exquisita doctrinalia in solutionibus argumentorum. Ad primum Logicam esse proprius sptculativam, et aliquo modo practicam, ita habet q. 4. prol. num. 3. Ad secundum moralem scientiam esse practicam, ut habet q. i. prol. num. 11. large tamen dici speculativam, ut habet ibi. Vide eum 1. d. 38. Ad tertium optime explicat quomodo quantitas dicitur esse objectum Mathematicae, cum vere non sit, ibidem docet fuse, corpus mobile non esse subjectum Physicae. Idem habet 2. Phys. text. 18. et q. 6. Ad quartum ex dictis patet quare de aliis generibus non est scientia. Ad quintum ostensum est1. 1. q. 9. quod Metaphysicus non agit de rationibus particularibus entis.
Ad primum argumentum de Logica, licet posset dici quod Logica est practica, quia non est tantum propter scire proprium, sed propter scire directivum in aliquo actu: quia enim intellectus in actu proprio discursivo potest errare, indiget habitu directivo, priusquam dirigat in aliis secundum Boetium super Porphyrium, ideo Logica potest dici prima practica inventa, extendendo nomen, quia tamen iste actus in quo dirigit, non est nisi speculatio, ideo Logica proprie non est practica: non est enim finis ejus veritas, confesse se habens appetitui recto, quae veritas est finis practicae ex 6. Ethic. cap. 3. Tunc dicendum est quod non est speculativa realis, quae sola hic dividitur.
Ad secundum de Ethica, respondeo, omnis habitus cognitivus circa objectum operabile ex natura rei et objecti, est directivus in operatione, licet non ex usu habentis: sed aliquis habitus est directivus incomplete, et quasi a remotiori, sicut qui est circa magis universalia, aliquis magis perfecte et de propinquo, sicut qui estcirca magis particularia, actus enim sunt circa singularia; unde experientia magis dirigit in operando, quam ars sine experientia i. Metaph. in prooemio et sic habitus incomplete dirigens comparative et large, potest dici speculativus, quia ex se non sufficit ad dirigendum sine particulari determinante et applicante, et sic posset moralis scientia dici speculativa, sed non proprie et stricte, sicut hic sumitur speculativa. Item cum arguitur ex definitione prudentiae, respondeo, illa definitio debet intelligi de ratione agibilium, id est, directiva circa agibilia perfecte et immediate et in particulari, sed scientia moralis est alio modo respectu agibilium scilicet in universali, et insufficiens ex se ad dirigendum circa ista. Contra, tunc Philosophus 6. Ethic. cap. 4. insufficienter enumerat habitus cognitivos, quia moralis scientia sub nullo eorum quos ibi ponit, videtur contineri. Respondeo, qui poneret quod habitus idem est, sed tantum differens secundum magis et minus, ille qui dirigit in universali, et qui in particulari, posset dicere quod Philosophus ibi sub prudentia comprehendit scientiam moralem, tanquam imperfectum sub perfecto ; idem tamen sunt in essentia, et convenientius ibi posuit habitum perfectum quam imperfectum, quia perfectus est magis virtus intellectus, de qua virtute intelligibili, ibi intendit.
Alius qui ponit, quod licet habitus sit practicus ex ratione formali objecti, quod est operabile, non tamen intellectus est practicus, nisi ad considerandum motus ex appetitu finis, et considerationem suam ordinans ad opus, sed cum hoc deberet, ut videtur innuere, quod Philosophus ibi distinguit habitus intellectus speculativi et practici, quia dicit Aristoteles mentis speculativae et practicae ; mens sumitur pro intellectu, et tunc haberet dicere quod scientia moralis, licet sit habitus practicus, est tamen intellectus speculativi, et hoc expresse dicit sic opinans, quod alius est habitus ille qui est tantum practicus, et tamen est intellectus speculativi, qui habitus respicit operabile in universali, et alius ille qui respicit operabile in particulari, et est intellectus practici. Secundum hanc opinionem videtur esse dicendum, quod scientia moralis continetur sub scientia, quam Aristoteles ponit ibi, habitum intellectus speculativi.
Ad tertium dicendum, quod falsum assumit, quod quantitas sit subjectum Mathematicae, sicut dictum est in solutione quaestionis, quia tamen quantitas non ostenditur inesse substantiae corporeae, sed quasi medium supponitur: et de substantia corporea non ostenditur aliquid in Mathematica, nisi per naturam quantitatis. tanquam primae passionis, ideo videtur esse quasi ratio propria subjecti illius scientiae, et quasi ponitur subjectum, licet sit ibi passio, quia includitur in subjecto priori, ut ibi dictum est. Quare autem hoc modo de substantia corporea est scientia specialis per rationem quantitatis, ut primae passionis ejus, et non sic de aliis accidentibus ? Ratio est, quia quantitatem consequuntur multa quae per ipsam insunt subjecto ejus, et per ipsam de illo sunt scibilia ex principiis notis via sensus, non sic per alia genera accidentium ; tamen qualitas quantum ad tres primas species , aut saltem quantum ad tertiam speciem, quasi simili modo potest poni se habere in scientia naturali nisi quod in illa scientia quantitas aliquo modo consideratur non absolute, sed ut contracta ex 2. Physicorum, t. c. 16. et inde.
Consideratur etiam forma substantialis determinata, quae est principium determinationis quantitatis ex 2. de Anima, t. c. 41. omni natura constantium, etc. et etiam qualitatum naturalium, ita quod Mathematicus per rationem substantiae corporeae, sive in communi, sive in particulari, quasi nihil ostendit, sed omnia per rationem quantitatis, quae est prima passio: naturalis autem per rationem substantiae habentis formam determinatam substantialem, quae est vere natura, sive in universali, sive in particulari consideretur, tanquam per primum medium, si esset propter quid tradita, haberet ostendere determinatam quantitatem de tali substantia, et etiam qualitatem tertiae speciei: et per istas duas passiones primas, quarum neutra alteram ostendit, licet habeant ordinem in inhaerendo substantiae corporeae, ostenderentur omnes passiones posteriores de substantia naturali. Unde valde inconvenienter videtur mobile poni formalis ratio subjecti in Physica, cum sit passio remota valde. Prius enim supponitur quod substantia sit quanta quantitate determinata, quam quod sit mobilis secundum quantitatem,quia quantitas in communi abstrahit a motu. Prius etiam quod sit qualis qualitate tertiae speciei, quam ostendatur mobilis secundum qualitatem, quia in ista sola specie est motus alterationis ex 7. Physicorum, t. c. 14. et inde. Prius etiam quam ostendatur corpus esse mobile localiter, ostenditur habere ubi determinatum, quod praesupponit quantitatem determinatam: et similiter qualitatem, si accipiatur ubi determinatum, quantum ad differentiam certam positionis, quia talis determinatio sequitur qualitatem naturalem, ut gravitatem deorsum, levitatem sursum, vel neutralitatem, per quam intelligitur qualitas caelestis ignota et proprium Ubi caelorum. Intellige ista prius ostendi esse quanta, qualia, et ubi cum actu, vel aptitudine, sic enim intelligendae sunt conclusiones demonstrationum, non de actuali existentia.
Quod si dicatur, substantia naturalis quaedam est generabilis et corruptibilis, inquantum habet talem formam substantialem, et est quaedam ingenerabilis et incorruptibilis, quia habet talem, ita quod ista mutatio non videtur praesupponere aliud ostensum de substantia. Respondeo , tamen ipsa est passio, et ostenditur per propriam rationem subjecti.
Similiter potest aliter dici quod Philosophi non concluserunt substantiam corruptibilem, nisi esset alterabilis a propriis dispositionibus, et ita in fine alterationis, corruptibilis. Sic ergo posset dici, quod generabile praesupponit ostendi quod sit alterabile. Sed hoc non est verum, nisi nobis, qui procedimus a posteriori in naturalibus demonstrando, quia in re prius inest esse generabile, ideo detur prima responsio. Sed si dicatur, ideo scientia naturalis est de mobii, quia considerat passiones , quae sunt extra essentiam substantiae, et vere accidentia ejus, secundum quae subjectum est mobile. Metaphysica non sic, quia unitas non est vere accidens entis; hoc non videtur valere, quia sic Mathematica esset de mobili. Similiter hoc si aliquid concludit, non concludit mobile esse rationem subjecti, sed passionem aliquam, sed nec hoc concludit, quia immobiliter se habet ad proprias passiones.
Contra, quomodo ergo salvabitur Aristoteles, qui videtur dicere in littera, t. c. 2. quod in ratione naturalium cadit motus. Et Avicenna 1. Metaphysic, quod est de ente mobili? et multa dicta similia naturalium inveniuntur. Respondeo , mobile significat aptitudinem ad motum, quae aptitudo, si intelligatur remota, inest substantiae Physicae, ex principiis propriis substantialibus ; itaque per istam determinationem non ponitur motus quomodocumque sumptus, propria ratio formalis subjecti Physicae, sed tantum contrahitur corpus ad considerationem sui, quantum ad prima principia propria inquantum principiant motum, et sic excluditur consideratio corporis pertinens ad Mathematicam. Ad quartam rationem, patet ex praedictis in corpore quaestionis.
Ad quintam dictum est super primum Metaphysicae q. 8. et ostensum est quod antecedens assumptum est falsum. Ad textum Aristotelis responsio, ejus quodquid est non est demonstratio, sicut nec in alia scientia, ita nec in Metaphysica, sed aliae scientiae, quod
quid est sui subjecti supponunt ex sensu ; si tantum confusam cognitionem illius quidditatis requirunt, puta ad sciendum binarium esse parem, sufficit quaelibet cognitio confusa de binario accepta a sensu, cum qua etiam stat ignorantia, an binarius sit substantia vel accidens, quantitas aut qualitas, aut aliunde accipiunt, ideo a Metaphysico: si distinctam ejus notitiam requirunt, puta non scietur quod homo est animal perfectissimum, sine notitia subjecti, an sit substantia vel accidens, et sic procedendo. Et hoc aliquo modo accipitur a Metaphysico, qui Metaphysicus de isto quod quid est, distincte cognoscendo, rationem facit, prout possibile est rationem fieri ad quod quid est inquirendum. Cum enim talis ratio sit via divisiva ex 2. Posteriorum, quae debet incipere a communissimis, quae certum est inesse illi, cujus quid quaeritur, quatenus ista communissima a Metaphysico considerantur, eatenus Metaphysicus juvat ad faciendum rationem de quod quid est subjectorum specialium, et etiam quatenus dividens in processu suo dirigitur per quaedam principia Metaphysicalia communia,
ut de quolibet affirmatio vel negatio.
Contra illud, Metaphysica non videtur necessaria quin quicumque alius artifex utens Logica, cujus usus est communis, etiam Metaphysicae possit quid sui subjecti inquirere. Respondeo, in tali inquisitione nullus artifex est, quia ista investigatio praecedit omnem processum scientiae, quae est per demonstrationem , supposito quod
quid est subjecti, sive confuso , sive distincto; sed in dividendo quod militatis est, Meta physici est, quod processus rationis , Logici est. Contra, si procedatur per conceptus reales ad Metaphysicum non spectantes, ut per conceptum corporis, antequam dividendo habeatur quid subjecti, numquid talis est in procedendo Mathematicus seu Naturalis? Responsio,praedicatum dictum in quid, naturaliter notius est de subjecto quam quaecumque passio, sed non nobis. Ideo si ordine naturalis notitiae procederet dividens, nihil faceret nisi abjiceret disconveniens , et acciperet conveniens. Sed qui sibi notitiam acquirit ex aliqua passione nota via sensus, unum abjicit, aliud assumit, vel ex aliquibus propositionibus sibi aliunde notis, et quatenus illis utitur talis artifex est ad quem illae spectant, licet imperfecte sit talis ; omnis autem investigans quid per divisionem, etiam si non per omnia intermedia procedat, Metaphysicis uti oportet. Nullus est itaque particularis sciens praecise, puta elementicus, sive lapidicus seu planticus, nisi qui praecise confusam notitiam subjecti accipit ex sensu ; et isto supposito, passiones ostendit illi inesse, quas ex tali ejus notitia potest de ea ostendere. Et licet talis sit perfectus planticus vel plantista, est tamen imperfectus sciens, quia etiam plantam imperfecte novit ; potest enim ignorare an sit substantia, etiam non considerare an sit ens, si nunquam conceptum entis ab illo abstraxit, et hoc intellige nisi in demonstrando utatur aliquibus principiis communibus, pro quorum intellectu oportet conceptus communes abstrahere.
Ex his patet, quod cum alicujus cognoscibilis essentialior sit illa cognitio, quae est in particulari, licet magis confuse, quam quae est, ejus in universali, tantum potens applicari ad ipsum in particulari et distincte, et de quocumque subjecto speciali, prima cognitio habeatur in scientia propria de ipso, secunda autem in Metaphysica essentialius cognoscit quaelibet scientia specialis quid proprii subjecti, quam Metaphysicus. Metaphysicus etiam sine ista perfectus est, particularis sine illa nihil scit, tamen applicando Metaphysicam ad notitiam confusam, potest perfectior haberi de subjecto, quam habet particularis inquantum talis ; sic exposita videtur littera Aristotelis.
Hic nota ordinem intellectus nostri, intelligendo quomodo confusum sensibile primo intelligit, et in illo imperfecte communissima. Deinde illa communissima percipit, et distincta notitia. Deinde particularia distincte, ita quod Metaphysica prima, quia est circa confusissima cognoscibilia, et imperfecta, et ultima, quantum ad distinctam notitiam, potest sequi alias confusas, sed non distinctas. Ad sextum quantitas est subjectum remotum respectu passionum Metaphysicarum, quae sunt primo entis. Ens autem, absolute sumpta prima passio corporis, ut est subjectum in Mathematica, contracta autem est passio corporis, ut est subjectum Physicae. Primo istorum modorum, non est cura, quid ad quam scientiam pertineat, quia sic lapis et albedo considerantur in Metaphysica. Secundo autem modo et tertio, licet sit distinctio sufficiens propter absolutam rationem et contractam, tamen et si nulla esset, si possibile esset eamdem passionem primo inesse diversis subjectis primis, adhuc distinguerentur scientiae, quia causaliter earum distinctio est ex subjectis, non autem ex passionibus; illud tamen suppositum non est possibile, quia passio diversorum per se est alicujus primo communis.