REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum maneant elementa in mixto ?
Alens. I. part. quaest. 80. membr. I. art. 2. D. Thom. I. part. quaest. 76. Richard . hic art. I quaest, I. D. Bonavent. art. I. quaest. 2. Gonimbr. I. de generat. cap. 10. quaest. 3.4. Scol. in Oxon. quaest, unic. et 3. Physic. quaest. 2.
Circa distinctionem decimam quintam quaeritur primo : Utrum remaneant elementa secundum substantiam? Quod non. Genesis 2. habetur quod pisces erant producti ex aqua ; igitur non manebat ibi aqua, quantum ad substantiam, quia generatio unius est corruptio alterius ; nec est major ratio quare manerent alia elementa ; igitur, etc.
Item, qua ratione unum elementum maneret, et aliud, et tunc corpora mixta, quae manent in aere, solum quiescerent naturaliter quantum ad unum elementum, et sola elementa violenter quiescerent in elementata.
Item, omne compositum ex contrariis est corruptibile intrinsece ; sed quaedam mixta non sunt corruptibilia a causa intrinseca, ut patet de auro, quia non nutritur, nec restauratur ; igitur non deperditur pars ejus, cum non appareat sensibilis deperditio per magnum tempus.
Oppositum, primo de Gener. text. 90. Mixtio est miscibilium alteratorum unio ; si alteratorum, igitur non corruptorum. Similiter, unio est entium ; igitur elementa non sunt entia in mixto.
Item, qualitas elementi non est sine elemento, ut patet 2. de Anima. Non est tactus in aqua, nisi aqua intercepta, quia extrema sunt humectata. Etiam ex hoc arguit Aristoteles, quod ibi est aqua intercepta ; sed in mixto est operatio naturalis elementi ; igitur, etc.
Item, primo de Caelo, text. 7. et 8. Mixtum movetur ad motum elementi praedominantis; igitur in mixto est elementum.
Item, secundum Aristotelem lib. de juventute et senectute, et longitudine et brevitate vitae, animalia corrumpuntur ab intrinseco, et dicitur marcedo, etc. igitur intrinsece habent contraria in actu.