MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum B. Virgo ha buerit, spem?
Consequenter quaeritur de spe, Utrum beata Virgo habuerit spem ?
Et potest videri, quod non, per eadem quae de fide posita sunt argumenta.
1, Primo si spes est certa exspectatio futurae beatitudinis ex meritis et gratia proveniens, sequitur spes ad fidem, et certitudo spei ad fidei cognitionem : ergo sicut cognitio ad cognitionem, et certitudo ad certitudinem : ergo si cognitio beatae Virginis fuit supra omnem cognitionem viae transcendens fidem, ergo certitudo ejus supra omnem viae certitudinem et transcendens spem,
2. Item, Certitudo spei vel est fallibilis, vel conditionalis : si enim certes quis absolute est de aeterna beatitudine, falli potest, quia cadere potest :si sperat sub conditione, scilicet si permanserit in charitate, tunc sua certitudo est conditionalis : et ita omnis certitudo spei est fallax, vel conditionalis. Sed. beatae Virginis certitudo de aeterna beatitudine fuit absoluta et infallibilis : ergo major omni certitudine spei: ergo non fuit per modum spei: ergo non habuit spem.
3. Item, Cui inest unum oppositorum, alterum inesse non potest : sed timor separationis et spes opponuntur : et beatissima Virgo habuit timorem separationis : ergo non spem.
4. Item, Inter gratiam amissibilem et gloriam inamissibilem medium est gratia inamissibilis : ergo beata Virgo quae habet statum medium et certitudinem inter statum gloriae et statum viae, habuit et certitudinem patriae et certitudinem viae : sed certitudo spei pertinet simpliciter ad statum viae : ergo inferior fuit illa certitudine quae fuit in beata Virgine : et ita beatissima Virgo non habuit spem, sed majorem certitudinem : ergo, etc. .''