CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit rationes factas pro prima conclusione de unitate objecti fruibilis, quatenus possent repugnare conclusionibus sequentibus tertii et quarti articuli, quia pluralitas personarum non objectat unitati objecti formalis fruitionis, quod est sola essentia.
Ad rationes in oppositum.
Ad primam dico, quod est tantum unus ultimus finis in se, tamen ille habet in se distinctas rationes aliquas, quae non sunt formaliter rationes ultimi finis, et ita possibile est frui eo sub ratione ultimi finis formaliter, non fruendo illo sub illis rationibus.
Ad secundum dico (sicut dictum est in praecedenti quaestione) quod per accidens est, quod in eodem concurrant ratio efficientis et ratio finis, tamen de facto una est ratio formalis ipsius finis, sicut una est ratio formalis ipsius efficientis, sed in illa una ratione potest potentia quietari, licet non quietetur in rationibus personalibus quae sunt in illo fine.
Ad confirmationem cum dicitur, non potest una persona creare nisi alia creet, dico quod non sequitur: ergo una non potest finire actum fruitionis nisi alia finiat. Bene enim sequitur, quod una persona ex natura rei non est finis nisi alia persona sit finis, sed non sequitur de fine actus ut est elicitus a potentia, quia finis actus ut eliciti, est ad quem potentia eliciens ordinat actum et propter quem elicit ipsum. Sed finis ex natura rei est bonum ad quod actus ex natura sui natus est ordinari, non quidem in ratione objecti quod attingitur per actum, sed sicut omnes naturae creatae in suo gradu ad finem ultimum ordinantur.
Ad auctoritatem 5. de Trinit. patet, quod loquitur de facto et formali ratione ejus.
Ad ultimum de adoratione dico, quod una est adoratio habitualis trium personarum, quia quicumque adorat unam habitualiter se subjicit toti Trinitati, sed non oportet quod actualiter cogitet de alia persona, quando adorat unam personam, sicut patet de orante unam personam oratione quae non dirigitur actualiter ad aliam, sicut patet de illo hymno : Veni creator Spiritus, etc. et de multis orationibus in Ecclesia institutis. Unde orationes Ecclesiae frequenter diriguntur Patri, et in fine includitur Filius sicut mediator ; ergo dum aliquis refert actualiter intentionem suam ad orandum Patrem, non oportet quod actualiter tunc cogitet de Filio vel de Spiritu sancto nisi habitualiter, quousque post inducat Filium in cogitatione sua tanquam scilicet mediatorem. Et sicut est eadem adoratio habitualis, non tamen actualis, ita est eadem fruitio habitualis, licet non necessario eadem actualis.