QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Explicat fusius quomodo scientia aliis duobus modis generalioribis posset dici una unitate generis magis remoti, propter quamdam convenientiam scibilium, et virtualem eorumdem continentiam in uno subjecto communi. Mauritius hic notat totum textum usque ad finem fuisse a Doctore cancellatum, seu notatum per vacat. In re non multum differt intentum ejus ab iis, quae dicta sunt, sed fusius ista hic explicantur.
Ulterius est sciendum, quod quando aliquod genus remotum dividitur prima divisione, non statim dividitur in genera proxima speciebus specialissimis, sicut patet in omni Praedicamento. Quando ergo scientia, quae est genus valde commune, ut patet aliqualiter ex dictis, primo dividitur, nec dividitur in scientias primo modo dictas, quae sunt specialissimae, nec secundo modo, quae sunt genera proxima specialissimis; nam forte secundo modo tot sunt scientiae, quot species specialissimae habentes aliquas proprias passiones, nam de qualibet tali est aliquod principium, ut praedicando quod quid est ejus de ipsa, et aliqua conclusio, ut ostendendo propriam passionem ejus de ipsa.
Restat ergo praeter duos modos dictos adhuc alium inquirere, quo scientia sit in se aliquo modo una, licet minus una quam modis praedictis, et ab istis distincta majori distinctione quam distinguantur inter se praedictae;semper enim ascendendo occurrit communius inse minus unum, et ab alio forte magis distinctum. Sciendum ergo quod ultra secundum gradum, viderentur posse duo gradus assignari. Primus quando subjectum continens multorum principiorum et conclusionum veritatem, est aliquid commune ad multa inferiora,de quibus passiones primae talis communis ostendentur per notitiam illius communis, et quanto communius, tanto minus unum. Et tunc habitus inclinans formaliter ad speculandum tale commune virtualiter inclinaret, primo ad speculandum principia et concisiones de ipso communi, per se autem non primo ad speculandum eadem de inferioribus, ita quod omnes veritates sive de illo primo communi, sive eorumdem praedicatorum de inferioribus, dicerentur pertinere ad unam scientiam;unam quidem genere magis remoto, quam in secundo gradu, propter minorem convenientiam scitorum per se, sed non primo, propter minorem unitatem habitus virtualiter continentis illa scita, sicut et objectum illius habitus est minus unum. Alius gradus videretur esse, quando praeter dicta gradu praecedenti cognita de inferioribus per naturam communis, etiam propria inferiorum de ipsis cognoscerentur; et omnia illa dicerentur esse unius scientiae propter unum genus subjectum, cujus habitus formalis virtualiter inclinat ad alia omnia vera de ipso primo, et per se lanium, ad omnia vera de inferioribus, per naturam ejus ; sed ad vera de inferioribus per naturam propriam ipsorum, non inclinat nec per se, nec primo, sed lanium in universati et in potentia, ex qua inclinatione nunquam potest sufficienter acquiri actus, sicut potuit in gradu praecedenti. Sic ergo viderentur quatuor gradus in unita te habitus scientifici. Primus quando est tantum unius complexi, ut homo est risibilis. Secundus istorum habituum propriorum, qui sunt respectu multorum inclusorum in una specie specialissima, ut homo est risibilis, homo est bipes, etc. conclusionum et principiorum de homine. Tertius istorum habituum et principiorum propriorum, qui sunt respectu multorum inclusorum in uno communi, et per ipsum inferioribus convenientium, ut si in scientia de animali esset hic pro principio, animal habet animam sensitivam, pro conclusione, animal habet organa sentiendi, animal habet appetitum sensitivum, etc. conclusionum omnium quae per naturam animalis de singulis animalibus ostenduntur. Quartus istorum habituum propriorum, qui sunt respectu multorum inclusorum in uno communi, et per ipsum convenientium inferioribus, et etiam propriorum inclusorum in illis inferioribus, ut animal dicatur subjectum scientiae, in qua omnia cognoscerentur, sive de animali in universali, primo cognoscibilia, et de speciebus ejus per se, sive etiam de speciebus primo. Et ultra istum gradum non videtur gradus unitatis possibilis in scientia, nam quando ponitur scientia de uno primo, ad quod alia attribuuntur, videtur pertinere ad tertium gradum; nam illud primum non tantum in universali et in potentia, sicut in graduq uarlo, sed virtualiter includit, non tantum veritatem de se, sed etiam de attributis ad ipsum per se, sed non primo, licet non eodem modo per se, quo et in tertio; quia ibi universale ul medium in quid dictum de ultimo, includit passionem ostendendam
de ultimo;hic non sicut medium dictum in quid, sed sicut extrinsecum et concausa propter quid respectu passionis ostendendae de ultimo.
Unde analogia ista non facit gradum distinctum, ut videtur ; gradus etiam unitatis scientiae, qui fit secundum diversas considerationes, videtur posse concurrere cum tertio et quarto. Quomodo cum tertio concurrat, dictum est. Quomodo cum quarto, patet, quia si de attributo aliquid ostendatur per naturam propriam ejus, non per naturam primi ad quod attribuitur, illud non pertinebit ad scientiam de primo, nisi sicut quarto modo scientia propriae passionis speciei, pertinet ad scientiam de genere. Posset etiam dici, quod tertius gradus quatuor praedictorum coincidit cum secundo, quia utrobique habitus unus, qui est subjecti incomplexi, sive speciei specialissimae, sive communioris, sive primi ad quod alia attribuuntur, includit sufficienter omnes veritates complexus illius scientiae, et est ille habitus includens ubique aeque unus, nam licet objectum sit communius, non tamen minus uno actu intelligendi intelligitur, nec ejus est minus unus habitus, nec sequitur, tale commune est minus unum in se;ergo est minus unum intelligibile. Quod si dicatur habitus non aeque unus, quia alio modo includit hic et ibi, hoc non obstat, quia non est alius modus intelligendi respectu primorum principiorum inclusorum;alia autem per se sub ratione primorum includuntur. Similiter etiam habitus speciei specialissimae omnia includit per se, sed non primo veritatem passionis de individuis. Licet etiam individua non tantum distinguantur hic, quantum ibi species non obstat, quia species non sumuntur hic ut differentes, sed ut quasi singularia respectu generis, cui accidunt differentiae specifieae inquantum de eis passio generis ostenditur. Itaque ex tota ista deductione teneatur tanquam probabile inquisitum, quod tres sunt gradus unitatis scientiae speciei specialissimae;primus generis proximi; secundus et cum eo ille qui videbatur posse poni tertius, et generis remoti ; tertius qui ponebatur quartus. Nunc ergo ista sunt ad solutionem quaestionis applicanda.
Dico ergo quod divisio Aristotelis est sufficiens, quod sic patet : scientia speculativa, ut hic sumitur stricte, est illa, cujus finis ex natura scientiae est praecise speculari, non directiva ex se in aliqua operatione alia a speculatione ;et per oppositum practica large sumpta est, cujus finis est ex natura scientiae esse directivum in actu alicujus, qui non est essentialiter speculatio ; scientiae autem speculativae prima distinctio sumenda est penes objecta virtualiter scibilia, omnia includentia. vel secundo modo unitatis praedicto vel tertio, dum tamen illa scibilia de subjecto tali, sciri possint per principia per se nobis cognoscibilia via sensus, quia omnis nostra cognitio ortum habet a sensu, 1. Posterior. Alias si aliquod subjectum includeret multa de se scibilia, non tamen ex principiis cognoscibilibus via sensus, licet de illo in se posset esse scientia, non tamen nobis. Aristoteles autem de scibilibus nobis locutus est, sic autem non sunt nisi objecta tria speculabilia;ergo nec nisi scientiae tres speculativae. Minor declaratur sic: abstrahendo ab omnibus conceptibus inferioribus, simplicissimus conceptus in quo statur, est conceptus entis, sicut alibi de illo conceptu entis expressius dictum est. Iste conceptus includit virtualiter multas passiones de se primo scibiles, et de aliis inferioribus per rationem ejus, ut patet per Aristotelem 4. Metaphysic. t. c. 5.
sicut numeri inquantum numerus, sunt aliquae propriae passiones, sic entis inquantum ens, ut sunt omnia alia transcendentia denominativa, ut unum, verum, bonum, actus, et potentia, etc. De ente igitur potest esse aliqua scientia,non autem cum aliqua alia unam faciens propter aliquod objectum comn unius, secundum tertium modum unitatis, quia ente nihil est communius ; ergo scientia potest esse praecisa de ente respectu passionum praedictarum, et talis est necessaria nobis quia ipso ignorato, alia ignorabuntur, cum cognitio nostra procedat a communioribus ad minus communia, ex 1. Physicorum, t. c. 3. et inde, et sic patet necessitas et universalitas unius scientiae primae ex ratione primi objecti speculabilis, de quo ipsa est. Ulterius, si unitas quarti modi sufficiat ad unitatem scientiae, haec scientia de ente, tunc erit de omnibus, nec est aliqua alia ; nam habitus per se, et primo inclinans formaliter ad speculandum ens, virtualiter inclinat ad speculandum quaecumque, vel primo, vel per se, vel saltem in universali et in potentia, quia ens est commune ad omnia. Itaque oportet dicere, quod ille modus unitatis non sufficit, quia nec talis habitus respectu universalis, qui est respectu inferiorum propriorum in potentia, tantum est respectu illorum, nisi secundum quid, simpliciter autem non est illorum. Restat ergo quod scientia de ente nullam passionem primam alicujus inferioris ente considerat, sed tantum passiones entis primo de ipso et per se de quocumque inferiori, et sic habetur possibilitas et necessitas linius scientiae speculativae, quae est prima et de primo subjecto scilicet de ente, quae est una genere proximo, juxta secundum modum unitatis, quia quantumcumqu? objectum incomplexum sit commune, ejus tamen
est unus habitus specie, sicut et unus actus intelligendi ; non enim est ens minus unum intelligibile, quam homo, licet sit unum in re minus, et per consequens illa complexa, quae in habitu entis virtualiter includuntur, inquantum sic inclusa, tantam unitatem habebunt, quantam et inclusa in habitu hominis. Sic ergo Metaphysica est una secundo modo, non potens contineri cum aliqua alia, sicut pars alicujus ejusdem, nec potens in se continere cognitionem aliquorum, nisi quae cognoscuntur de aliis inquantum entia, ut patet ex dictis.