REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Opinio Avicennae manere elementa in mixto quoad substantiam, remissis eorum qualitatibus. Commentator ait manere, sed remissa substantialiter et accidentaliter. Rejicit Doctor responsiones ejus.
Ad quaestionem respondet Commentator 3. de Caelo, text. 67. recitando opinionem Avicennae, quod elementa manent secundum formam substantialem non remissam, sed remittuntur quantum ad qualitates ; et arguit Commentator contra eum, quia idem est judicium de toto et parte ; igitur si potest manere forma substantialis non remissa, qualitate remissa secundum unum gradum, vel duos, pari ratione etiam remisso alio gradu, et sic tota qualitate corrupta elementi, posset substantia elementi manere.
Ideo dicit quod manent elementa remissa secundum formas accidentales et substantiales. Pro se arguit primo, quia elementum est, ex quo componitur res, et manet in re.
Secundo, aliter sequeretur quod materia prima reciperet omnes formas immediate, et tunc non esset ordo inter formas substantiales respectu materiae.
Contra se arguit dupliciter, pri-, mosic : Forma adveniens enti in actu per formam substantialem, est accidens ; igitur forma mixti esset accidens. Unde dicit quod receptivum denudatur ab omni quod recipit ; igitur receptivum formae substantialis nullam habet formam substantialem.
Secundo sic, proprium est formae accidentalis remitti ; igitur formae substantiales essent accidentales.
Ad primum dicit quod receptivum denudatur ab eo quod recipit, et omnes elementares formae sunt ejusdem ordinis in substantialitate, non sic respectu formae mixti, quia istae sunt alterius et alterius ordinis.
Ad secundum dicit quod elementares sunt formae mediae inter formas substantiales et accidentales, ideo partim conveniunt cum una forma, partim cum alia.
Tamen si quis vellet sustinere viam Avicennae, ratio Commentatoris non valet contra eum, quia licet idem sit judicium de toto et parte secundum se, non tamen respectu tertii, quia aqua manens aqua, quantum ad aliquam qualitatem, potest remitti in frigiditate et humi ditate. Unde oportet dicere quod non posset alterari ab igne, nisi statim fieret ignis ; igitur aqua aliquam partem humiditatis potest dimittere et remanere aqua. Non propter hoc sequitur quod totam humiditatem possit remittere, quia aliquem gradum humiditatis neces? sario sibi determinat, dum manet, licet non determinate hunc, nec determinate illum.