Ostenso quod spiritus sanctus procedit a patre et filio, hic inquirit utrum sit aliquis ordo respectu istius processionis inter patrem et filium, et dividitur in tres partes: in prima excludit ordinem temporis; in secunda ordinem dignitatis vel potestatis, ibi: nunc tractandum est quod secundo quaerebatur; in tertia astruit ordinem naturae, ibi: Augustinus tamen in 15 Lib. De trinit.
Dicit, quod spiritus sanctus principaliter procedit de patre. In primo tria facit: primo movet quaestionem; secundo ponit objectionem haeretici, ibi: quod nititur haereticus ostendere; tertio ponit solutionem ibi: his, et hujusmodi quaestionibus magis laboriosis quam fructuosis respondet Augustinus.
Nunc tractandum est quod secundo quaerebatur.
Hic excludit ordinem dignitatis vel potestatis; ostendens quod spiritus sanctus non plenius procedit a patre quam a filio: et primo movet quaestionem; secundo ponit solutionem, ibi: ad quod dicimus etc..
Augustinus tamen in 15 Lib. De Trinit. Dicit, quod spiritus sanctus principaliter procedit de patre.
Hic astruit ordinem naturae, et dividitur in quatuor partes, secundum quatuor quae ostendunt auctoritatem spirationis in patre. Primo per hoc quod dicitur spiritus sanctus a patre principaliter procedere. Secundo ex hoc quod dicitur proprie procedere de ipso, ibi: ex eodem sensu etiam dicitur procedere proprie de patre. Tertio per hoc quod dicitur spiritus sanctus esse a patre per filium, ibi: forte etiam juxta hanc intelligentiam dicitur spiritus sanctus mitti per filium, et a patre esse per filium. Quarto per hoc quod in processione spiritus sancti aliquando solus pater nominatur, ibi: inde est etiam quod veritas ostendens patrem esse auctorem processionis qua procedit spiritus sanctus a filio, dixit in evangelio.
Ad intellectum hujus partis tria quaeruntur: 1 utrum generatio filii praecedat aliquo modo processionem spiritus sancti; 2 utrum spiritus sanctus prius vel plenius procedat a patre quam a filio; 3 utrum procedat a patre mediante filio.