First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
BRUNEN. 131
necessaria, quia patronissa in suis allegationibus sibi praeci- pue arroget huiusmodi facultatem ex ipso titulo iuris patro- natus. Atqui haec illatio plane aliena est a quacumque iuris regula, nam ex reg. 28 Iuris in 6: « Quae a iure com- muni exorbitant nequaquam ad consequentiam sunt tra- henda ». Iamvero iuris patronatus privilegium derogat Or- dinarii Collatoris facultati, iure communi innixae, libere conferendi beneficia; quocirca patroni privilegium praesen- tandi clericum ad beneficium, quippe iuris communis restri- ctivum est arctae interpretationis, adeo ut a iure nominandi titulares ad nominationem honorarorium gradus minime fieri possit; prouti infertur ex decreto Concil. Trid. - Sess. 25, cap. 9 De ref.
Neque centenariam praescriptionem utiliter invocari posse videtur, nam quando praescribenti ius commune resistit non sufficit praescriptio centenaria, sed requiritur immemorialis uti aperte praecipit Bonif. VIII in celebri cap. 1 De prae- script. in 6 edicens : « Nam licet ei qui rem praescribit Ec- clesiasticam si sibi non est contrarium ius commune vel contra eum praesumptio non habeatur sufficiat bona fides; uti tamen est ei ius commune contrarium vel habetur prae- sumptio contra ipsum, bona fides non sufficit, sed est neces- sarius titulus, qui possessori causam tribuat praescribendi; nisi tanti temporis allegetur praescriptio, cuius contrarii memoria non existat « nimirum, nisi adsit praescriptio im- memorialis, prouti passim Canonistae in hunc effectum prae- scriptioni centenariae immemorialem opponunt. Ita Trident. Concil, ob resistentiam iuris communis, in cit. loco, decer- nit non posse praescriptione acquiri ius patronatus nisi, « ex multiplicatis praesentationibus, per antiquissimum temporis cursum, qui hominum memoriam excedat ».
Proinde frustra sermo haberetur de modo exercitii huius iuris, cum videatur ipsum ius nullimode concedi posse.
Sed ex alia parte adhaerendum videtur Episcopi sen- tentiae, qui satius putat in quaestionem non adducere ius praesentandi etiam Canonicos honorarios, relicta patrono iuris