MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum in B.Virgine fuerit charitas?
Consequenter quaeritur de charitate, Utrum in beatissima Virgine fuerit? Et videtur, quod habuit excellen- tem charitatem omnis purae creaturae,
1. Luc, VII, 41 et seq., legitur, quod praemissa quaestione de duobus debitori-
bus, quorum unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta, et non habentibus unde redderent, donavit utrisque. Et quaerente Domino, quis plus dilexerit? respondetur: aestimo quia is cui, plus donavit. Ex hoc colligitur, quod ille tenetur plus diligere cui plus donatur : Sed beatissimae Virgini super omnes creaturas plus est donatum : ergo super omnes creaturas plus diligere tenebatur et quantum tenebatur, tantum dilexit : ergo ipsum plusquam aliqua creatura dilexit : et ita videtur, quod majorem charitatem habuit Angelis.
2. Item, gratia sig. ratis data ordinatur ad gratiam sig. ratum facientem : sed beatissima Virgo habuit gratiam sig. ratis datam super omnem creaturam in via vel in patria existentem, in hoc quod meruit esse beatissima mater Dei: ergo et gratiam gratum facientem habuit, gratiam omnis creaturae excellentem.
3. Item, 1 ad Timoth. I, 5 : Finis praecepti est charitas de corde paro, et, conscientia bona, ei fide non ficta : ergo ubi est major puritas, ibi. major charitas : sed beatissima Virgo habuit puritatem in summo, qua sub Deo major nequit intelligi : ergo habebat charitatem in summo, cui in creaturis aequalis nequit intelligi.
4. Item, Nullus tantum tenetur diligere sicut pater et mater : sed, inter creaturas sola beata Virgo fuit mater Dei : ergo nulla creatura tantum tenebatur diligere Deum : sed quantum tenebatur diligere, tantum dilexit: ergo beatissima Virgo plusquam aliqua creatura Deum dilexit. 5. Item, Proverb. viii, 17 : Ego diligentes me diligo. Ergo plus diligentes plus diligo : ergo quemcumque Deus maxime diligit, ille Deum maxime diligit : Sed Dominus Deus maxime super omnem creaturam diligit beatam Virginem : ergo ipsa ad ipsum majorem super omnem creaturam habuit dilectionem. Hujus autem signum, quod de ipsa Can- tica Canticorum quae amoris continent perfectionem, specialiter exponuntur : et
ibi amica et charissima per excellentiam nominatur.
6. Item, Gregorius : " Exhibitio operis est probatio dilectionis : " sed Deus numquam alicui creaturae tantum beneficium exhibuit in opere : ergo ipsa plus Deum quam aliqua alia creatura dilexit.
7. item. Deus dat omnibus abundanter et illuminat omnem hominem : non tamen omnes recipiunt aequaliter, nec omnes aequaliter illuminantur : cujus diversitatis causa duplex esse videtur, Una ex parte recipientis : quia unum est magis capax ad recipiendum quam alterum, et propter hoc magis recipit altero, juxta illud Evangelii: Tradidit illis bona sua,. .. unicuique secundam propriam virtutem . Glossa: " Capacitatem. " Hanc autem capacitatem operatur humilitas, juxta illud : Humilibus dat gratiam '' : ergo ubi major humilitas, major est capacitas : sed in beatissima Virgine infer omnes creaturas maxima fuit humilitas : ergo maxima capacitas : ergo maximam gratiam recipere potest: sed quantum recipere potuit, tantum recepit : ergo gratiam in summo creaturae habuit,
8. Item, Ex parte dantis venit diversitas doni : quia cum dans dat secundum rationem, et ratio respiciat finem, majus donum dat quod dat ad majorem finem, ut imperator magis dat cui daret donum ad essendum senatorem, quam cui. daret ad essendum simplicem servientem. Sed beatissimae Virgini dabatur donum ad essendum matrem Dei, omnibus aliis dabatur gratia ad essendum servos Dei. Sicut igitur improportionabiliter majus est esse matrem Dei, quam servum Dei : ita improportionabiliter est majus donum quod est ad essendum matrem Dei, quam quod est ad essendum servum Dei: sed donum in quo omnia alia donantur, est charitas : ergo beatissimae Virginis charitas est improportionabiliter major charitate omnis creaturae. Unde Augustinus: " Inde enim scimus, quod ei plus gratiae sit collatum ad vincendum omni ex parte peccatum, quae concipere et parere meruit eum quem constat nullum habuisse peccatum . ''" Et iterum : IIIa autem Virgo singulari gratia praeventa est et repleta, ut ipsum haberet ventris sui fructum, quem ex initio habuit universitas Deum. "
9. Item, Eadem numero est charitas quam habet beatissima Virgo modo in patria, et quam habuit in via in substantia : sed quaecumque sunt eadem numero secundum substantiam, eadem sunt per substantiam : ergo si nunc habet charitatem majorem charitate omnis Angeli, et tunc habuit.
10. Item, Arguitur per effectum : Quicumque effectus sequitur aliquam forman secundum substantiam, si permanet idem effectus, non augmentatur secundum substantiam : ergo et charitas eadem erit semper secundum substantiam : sed facere dignum vita aeterna est effectus qui sequitur formam quae est charitas secundum substantiam : et ille effectus qui exstat in via et in patria, non augmentatur secundum substantiam : ergo et charitas eadem est in via et patria non augmentata secundum substantiam : ergo cum beatissima Virgo habuerit charitatem majorem omni Angelo in patria, habuit majorem omni Angelo in via,
11. Item, Sublato a beatissima Virgine omnino fomite, et post paenaliiate, et tandem corporis animalitate, habuit majorem charitatem omni Angelo in via : sed ista ablatio non est aliqua adjectio charitatis quantum ad substantiam, sed quantum ad actus elevationem, extensionem, et expeditionem : ergo charitas ejus fuit major in substantia charitate Angeli, licet minor fuit quantum ad actum, et hoc propter conditionem et statum subjecti in quo erat.
12, Item, Dicit Augustinus quod hoc praeceptum : Diliges Dominum Deum tuum , etc, non potest impleri in via: et constat, quod hoc est propter conditiones viae, quae sunt unio ad corpus corruptibile, poenale, et animale, et visio per speculum in aenigmate : et constat, quod his omnibus sublatis plene adimpletur : et ita videtur, quod perfectio charitatis viae in charitate patriae non fiat per aliquam adjectionem quantum ad substantiam, sed per extensionem et elevationem quantum ad actum, eadem substantia permanere: ergo beatissima Virgo habuit majorem charitatem quantum ad substantiam omni Angelo nunc in patria: ergo etiam habuit in via .