CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De exclusione duorum quae sunt circa petitionem principii.
Circa ea autem quae dicta sunt, primo quidem notandum est, quod cum dicitur, quod in petitione principii non ostenditur propositum (cum tamen in petitione principii ex necessitate concludatur sicut in alio syllogismo) intelligendum est hoc, quod ad hoc quod ostendatur propositum , oportet quod praemissae natae sint ostendere, et notam facere propositam conclusionem cum hoc quod concludunt de necessitate modi et figurae: et hoc deficit in petitione principii. Adhuc autem cum dicitur non demonstrari propositum quando id quod prius est per posteriora ostenditur, quod tamen semper contingit quando causa per effectum ostenditur, intelligitur quod non ostenditur sic propositum simpliciter, sed cui vel alicui (sive quoad nos) hoc modo propositum potest ostendi. Similiter cum dicitur quod non fit petitio principii, quando ignotum per aeque ignotum ostenditur, intelligitur quod non ex hoc fit petitio principii, sed potius ex hoc quod idem non notum per se ut notum per se sumitur, cui accidit aeque ignotum esse. Adhuc autem notandum quod quamvis principia cognoscamus in quantum terminos scimus : quia tamen termini sunt substantialis causa materialis principiorum, sciendo ea per terminos, scimus ea per seipsa: et si etiam inductione probentur, non probantur per alia quam quae in ipsis sunt. Boetius tamen dicit, quod de se nota sunt et approbantur ab omni bene dispositum habente intellectum, quamvis forte alicui indisposito per inductionem quoad sensum ostendantur : nec est inconveniens idem esse notius et ignotius seipso secundum rationes diversas: et hoc modo nihil prohibet principia in suis partibus materialibus considerata notiora esse seipsis consideratis in esse totius complexi secundum compositionem alicujus de aliquo. Attendendum etiam quod petitio principii fit, ut diximus, quando non per se notum ostendi ut per se notum accipitur: quia aliter in principiis quae seipsa ostendunt et sunt nata per seipsa cognosci, fieret petitio principii. Quamvis etiam effectus demonstretur per causam, et eadem causa per eumdem effectum sit nata demonstrari : tamen non fit petitio principii, quia causa non est nata demonstrari per
effectum secundum eamdem speciem demonstrationis.
Si autem aliquis objiciat dicens, quod in circulari syllogismo videtur fieri petitio principii. In syllogismo enim circulari sic se habent termini et propositiones, quod una est aeque dubia conclusioni, et termini alterius convertuntur. Sed dicendum ad hoc, quod si in syllogismo circulari supponatur propositio aeque dubia conclusioni quae non est nata nosci per se, procul dubio fit petitio principii. Si autem sumatur propositio immediata, et per se nota ad ostendendum effectum, et convertatur et fiat circularis ostensio, non fit petitio principii: quia non accipitur propositio aeque dubia conclusioni secundum veritatem: et etiam ideo quia idem ostendit se, quod natum est ostendere seipsum.
Sciendum etiam quod in omni figura et in omni modo in quo fit syllogismus circularis (sive universalis sive particularis, sive affirmativus sive negativus) potest incidere petitio principii, si sumatur aliquid quod non est per se notum ut per se notum, sed aliquando hoc fit evidenter, et aliquando minus evidenter. Evidenter quidem, quando ex conversa conclusionis et altera praemissarum absque aliquo alio syllogizatur conversa reliqua. Non tam evidenter autem fit, quando ad hoc indiget aliquo alio, sicut transpositione negativae in affirmativam. Et quando superius dictum est secundum Aristotelem quod non similiter in negativo syllogismo petitur utraque propositio, sic intelligitur quod negativa petitur evidenter si termini affirmativae convertantur, sed affirmativa minus evidenter petitur, eo quod ad conversivo syllogizandum oportet negativam transponi in affirmativam.
Si autem quaeritur quot modis petitur principium in qualibet figura ? Dicendum quod in prima figura in modo primo dupliciter petitur : et hoc evidenter : petitur enim major et petitur minor. In secundo autem modo similiter bis petitur, sed major petitur evidenter, minor autem latenter. In tertio autem modo semel petitur tantum, scilicet minor si termini majoris convertuntur. Similiter in quarto modo semel petitur: non tamen evidenter : petitur enim in minori propositione. Sic igitur in prima figura sexies fit petitio principii, sed quatuor modis evidenter, duobus autem inevidenter, sicut ibidem fit circularis ostensio. In secunda autem figura tripliciter fit petitio principii sicut et circulatio, sed in secundo et quarto evidenter, in primo autem non evidenter. In tertia autem figura in quatuor, scilicet in tertio et quinto evidenter, in quarto autem et sexto non evidenter : et hoc fit semper petendo particularem propositionem.
Patet igitur quod tot modis principium petitur, quot modis circulariter ostenditur. Patet etiam quod in modis universalibus negativis fit principii petitio in utraque propositione, sicut et in modis universalibus affirmativis. Patet etiam quod in modis particularibus nunquam fit petitio principii petendo propositionem universalem, sed petendo particularem: cujus causa est, quod universalis non syllogizatur ex particularibus. In modis autem universalibus tertiae figurae omnino non petitur quod est in principio sicut nec circulariter syllogizatur in eisdem.