QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Contra trimembrem illam scientiae divisionem, in Physicam, Mathematicam et Metaphysicam, tria urgentia argumenta facit; et licet ea solvat, tamen eorum efficacia tandem motus, resolvit nullam esse rationem convincentem hujus trimembris divisionis; sed tantum placuit multis auctoribus propter convenientiam quo umdam in principiis, et modo cognoscendi, sic dividere, cum tamen aliter dividi posset.
Contra ista, superius negabatur quod omnis scientia esset Metaphysica, et quod ideo quaelibet scientia est una secundo modo: ergo cum nec Mathematica, nec Physica, sit una secundo modo, sed tantum tertio, et utraque sub se contineat multas unas secundo modo, sequitur quod multo erunt plures scientiae primo, aeque primo dividentes scientiam, sicut Metaphysica eam dividit. Item, substantia corporea virtualiter in se continet passiones Mathematicas et naturales: ergo proprius habitus ejus formaliter, est virtualiter habitus utrarumque passionum, et ita Mathematica et naturalis erunt unius generis. Item Socrates est subjectum unius habitus virtualiter continentis omnia, num inferiora sicut continent superiora, ita et passiones eorum, et ita
quanto particularius, tanto scientia est universalior. Ad primum illorum, quod licet Metaphysica sit una specie, tamen est objecti ita communis, quod si ad eam pertinerent quaecumque habent unitatem tertii modi, nimis esset confusa. Aliae duae, licet sint tantum unae tertio modo, tamen objectum earum est mimis commune; ideo considerando omnia, ad quae illud objectum se extendit scilicet in universali, non est tanta confusio, quin in se habeant illam sufficientem unitatem, et ab aliis distinctionem, praecipue cum per principia de tali communi subjecto, ostendantur de inferioribus non tantum passiones talis communis, sed etiam propriae, ut patet per conceptiones positas in primo Geometriae, quae ad conclusiones speciales adducuntur, consimiliter in naturali scientia. Unde propter generalitatem talium principiorum, etiam extendendum se ad conclusiones speciales, licet non sine principiis specialibus, potest tam Physica quam Mathematica dici aliquo modo una secundo modo, non tamen tertio.
Ad secundum, quod si ponantur diversae rationes reales, secundum quas includit istas passiones et illas, tunc potest poni subjectum hic et ibi, inquantum sumitur sub hac ratione et illa ratione, et tunc unus habitus ejus quidditativus inclinat ad ipsum sic, et alius sic. Ad tertium, quod scientia est de illo subjecto, de quo primo scitur, non de quo per se, et non primo; et passio superioris nulli inferiori inest primo, sed tantum per se. Contra primum, ista universalia principia de ente, extenduntur ad ostendendum multas conclusiones speciales de entibus specialibus. Contra secundum, unus habitus inclinat ad consideran tum illud objectum, neutram ralioncm determinando, sed utramque intelligendo, ut habitus de albedine inclinat ad considerandum eam, iam ut habet genus, quam ut habet differentiam. Propter primum istorum, potest concedi, quod illa extensio principiorum universalium ad conclusiones speciales, non sufficit ad unitatem secundo modo, sed tantum tertio, quia illa principia in potentia includunt conclusiones speciales. Tot ergo scientiae aeque primo dividentes scientiam contra Metaphysicam, quot ad Mathematicam et Physicam, inveniuntur unae secundo modo, sicut est Metaphysica. Nec ista divisio est ex se sufficiens, sed lanium est in tres scientias, quae cum aliis licet aeque primo dividant scientiam, tamen priores sunt ratione subjectorum. Sed secundum argumentum plus concludit, quod nec duo membra divisionis sunt diversa, quantum ad secundum modum unitatis.
Post ergo longam inquisitionem, non video hujus divisionis sufficientiam per aliquam rationem necessariam posse ostendi, sed placuit diversis auctoribus circa diversa subjecta speculari, et tot suae considerationi subdere, quot videbantur aliquam convenientiam in principiis, et in modo considerandi habere; cum tamen multorum consideratorum ab uno, ut a Geometra, possint esse multi habitus, non tantum primo modo, sed secundo, el non unus nisi tertio, ut probat primum argumentum;aut consideratorum a diversis possit esse unus habitus secundo modo, ut probat secundum argumentum. Intelligendum autem, quod licet objecta penes quae distinguuntur tres scientiae praedictae, sint secundum sub et supra, ordinata, habitus tamen sunt simpliciter distincti, ita quod nullus alium includit, quia quilibet habitus inclinat ad proprium objectum sub propria ratione et
praecisa sumptum, et sic extranealur alteri.
Contra, ergo propositio Metaphysica nihil probat in Physica; stude. ANNOTATIONES.
Circa primam quaestionem sexti libri de trimembri divisione speculativae, t. c. 2. adverte in principio solutionis ad duas opiniones, quas adducit de distinctione et identitate scientiarum : quaere Thomam hic et 1. 2. q. 54. et Henr. Quodlibeta 9. q. 4. et Albertum, et Joannem Jandunum, et antiquiores, ut Alpharabium, et Gondisal. de divisione scientiarum, et Boetium in lib. de Trinitate, cum expositionibus, hunc vero in prologo utriusque primi, Walterum etiam Burlei super Porphyrio, et alios moderniores ibidem copiose et maxime resolutos Parisienses.
Consequenter ponit modum dicendi suum quantum ad hunc articulum, distinguendo de triplici unitate habitus valde subtiliter, et membra declarando. Secundo, distinguendo de speculativa secundum triplicem determinationem ; deinde ad principale ista applicando, respondet ad quaesitum, ubi ardua speculatio et singularis doctrina. Et licet alibi, ut puta super 1. q. hujus in Porphyrium satis resolute collegi brevibus ea, quae debent attendi ad unitatem habitus exprimendam, et hanc triplicem unitatem resolute, ut potui, tetigi, aliis nihilominus omissis, illa brevia de unitate tali hic replicabo. Voco unitatem specificam objectivam scientiae, quae sumitur ab objecto complexo, vel incomplexo in se, et per se considerato. Genericam vero propinquam appello, quae respicit objectum complexum, vel incomplexum virtualiter actualiter consideratum, vel contentum. Genericam autem remotam dico, quae concernit objectum complexum, vel incomplexum virtualiter potentialiter, vel permissive apprehensum. Et hic sumo specificum et genericum non ex modo entitatis objectivae, sed ex modo considerandi ; nam de objecto in se specifico, potest esse scientia generica, et de objecto generalissimo, specifica, ut nunc probabiliter suppono.
Deinde adverte,cujus est illa ratio,quam adducit et impugnat in solutione, ad ostendendum quod substantiae separatae pertinent ad Metaphysici considerationem, quaere Albertum hic. Thomas habet quodammodo in simili, idem hic comparando ens ad primum ens in ordine ad Metaphysicum.
Tange etiam plura circa rationes formales Mathematicae et Physicae, subjectivas in substantia corporea, an sint distinctae res vel realitates, et consequentes objectiones et instantias, et maxime ex 12. d. 4. q. 2. contra secundam opinionem arguendo.
In aliquibus originalibus ante illam litteram : Intelligendam est ergo ex dictis, etc. ponuntur illae objectiones cum sequentibus, quas habes ad finem quaestionis ibi: Contra, superius negabatur, etc. usque ad finem, sed de ordine parum refert: lector nihilominus eligat, ut voluerit, et secundum meliorem connexionem.
Hic possunt introduci nonnulla ex dictis hujusmodi 34. d. 3. de divisione habituum et alibi saepe,et ex aliis auctoribus, ut alias copiose nota vi.
Infra, solvendo secundum principale ubi introducit opinionem de habitu speculativo et practico, vel in ordine ad objectum, vel ad finem seu subjectum; nota cuncta in prolog. in positione Godfredi et impugnatione ejus in materia de praxi, q. 2. cujus etiam dicta, et Aegidii plerumque in his quaestionibus tangit.
Adverte diligenter ad solutiones principalium valde fertiles, in quibus fundamenta propriae opinionis ubique necessaria radicavit, et incidentaliter multa utilia inducit, ubi ante solutionem 6. principalis ibi : Hic nola ordinem intellectus nostri, etc. videtur esse Extra vel Additio, sed littera notabilis ubique. Attenden Iumetiam,quod ab illo loco : Ulterius est sciendum, quod quando aliquod genus tentatum dividitur, etc. usque ad finem quaestionis, Doctor in originali cancellavit seu vicit, assignavit loco ejus alia prius tamen habita supra apposuit ; sed quia omnia exquisita, licet eorum aliqua jam explicata, ideo ea inserui legenda, ubi discretus lector cuncta aequabit.
Cum dicit in fine objectionis finalis seu replicas, stude, ut aliqui libri habent, licet in aliis nihil ponit, nisi objectionem insolutam, potest ibi concedi quod infertur, Physice loquendo, sed ex distincta cognitione Metaphysica, quam non habet, ut Physicus efficitur perfectus sciens ; verius etiam proprietates Physicas investigabit cum Metaphysicae objectum novit, recurre ad ea, quae praedixit, plura alia hic notabis ex prolog. utriusque primi, et Francisci.
Primum de eo, quod secundum accidens est, dicendum quod nulla est circa illud speculatio. Signum autem, etc. text. cont. i.
Quod autem scientia non est accidentis, palam. Scientia namque omnis, aut est ejus, quod semper, aut ejus quod secundum magis. text. com. 6.