REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Elementa formaliter non manere in mixto, probat tribus rationibus, dicuntur tamen virtualiter manere propter convenientiam, ut imperfectius in suo perfectiore. Ostendit non necessario omnia elementa concurrere ad mixtum, neque hoc gigni ab elementis, quia sic esset a non ente aliquando.
Dico ad quaestionem, tenendo oppositum utrisque, quod forma substantialis elementi non manet in mixto, quia nunquam sunt plura ponenda sine necessitate ; sed non est aliquid in composito, unde posset concludi ignem manere in composito, quia omnes operationes, quae. apparent, sunt mediae. Ad hoc est ratio, forma substantialis atoma nata est constituere per se subsistens, sed non est idem per se subsistens, quod est in duabus speciebus atomis ; igitur si in mixto essent quas tuor elementa, in ipso essent actui quinque supposita substantiae compositae, ut quatuor elementa, et mixtum.
Item, rationale est quod quantitas consequatur compositum, sicut passio substantiae corpus ; sed non sequitur eadem passio plura supposita immediata ; igitur oportet quod sint tot quantitates in actu ibi, quot elementa, et tunc erit juxtapositio elementorum, et non mixtum.
Item, apparet quod mixtum corrumpitur in unum elementum, ut lignum, in ignem, et ex uno elemento potest mixtum generari, ut habetur ex Scriptura Genes. I. igitur est talis incompossibilitas inter mixtum et elementum, sicut inter terminum a quo, et terminum ad quem, accipiendo terminum a quo, pro eo quod est annexum privationi, ita quod in eo necessario est privatio termini ad quem ; igitur non sunt simul in eodem.
Quomodo igitur manent elementa in mixto ? Dico quod sicut necesse est convenire medium ejusdem generis cum extremis, sicut vult Commentator, quod calor medius componitur ex extremis, et tamen est simplex, ita quod non plus est ibi res et res, quam in extremo ; sed pro tanto dicitur componi ex extremis, quia est ibi convenientia cum extremo, qualis non est extremi cum alio. Sic elementa manent in mixto, sicut in materia communi, sicut qualitates extremae in medio. Unde Aristoteles quamquam videtur velle contrarium, magis videtur intentio sua pro ista parte. Dicit enim in uno loco quod actualior est forma generali, et potentialior forma elementi ex quo. Et cum dicit quod manent elementa, subdit, salvatur enim virtus eorum ; ideo magis videtur ponere, ipsa manere in virtute quam secundum formas proprias.
Ideo dico quod nunquam est necesse quod generetur mixtum ex quatuor elementis concurrentibus, etiamsi concurrant per virtutem divinam, vel qualitercumque, nunquam ex eis generatur mixtum. Sed materia tota fit sub forma mixti, et eodem modo fieret, si tota illa materia praefuisset sub forma unius elementi. Nunc autem si conveniant elementa quatuor, impossibile est quod corrumpant se mutuo, quia sint duo, A et B, corrumpentia se mutuo, in isto instanti in quo B corrumpitur ab A, oportet A esse, aliternihil esset corrumpens in actu ; igitur in isto instanti non corrumpitur A ; igitur si in alio, a B corrumpitur A, nihilo actu manente, adhuc impossibilius est quod corrumpendo se invicem generent mixtum, quia impossibile est formam mixti esse inductam ante instans corruptionis elementorum ; igitur in illo instanti inducetur forma mixti ex nihilo agente.
Praeter hoc necesse est agens esse aeque perfectum cum producto ; nullum elementum, nec quatuor simul, sunt aeque perfecta cum mixto ; ideo dico quod aequaliter manent quatuor elementa in mixto, si generetur ex uno elemento, sicut si generetur ex alio mixto.
Ad primum principale, cum dicitur, est unio alteratorum, verum est, quae fuerunt alterata, et nunc corruptorum. Et cum dicitur, unio est entium, verum est virtualiter entium, quia mixtio est generatio mixti. Unde sicut dicitur quod vegetativa et sensitiva uniuntur in intellectiva, et in rubore albedo et nigredo, non tamen manent ista in illo, in quo uniuntur nisi virtute, sic est de elementis.
Ad aliud, dico quod non apparet qualitas naturalis elementi in mixto, sed differens specie, perfectior tamen, sicut patet primo de Anima, de calore ignis et mixti animati, quia inanimata non augmentantur proprie, nec nutriuntur, nec calor in carne generat ignem, sed alterat ad carnem generandam, tamen aliquae operationes apparent esse communes mixto et elemento, vel similes in aliquo gradu.
Ad aliud, dico quod si elementa essent actu in mixto, sequeretur quod motus esset magis violentus, quam naturalis secundum motum elementi praedominantis, quia mixtum moveretur violenter quantum ad tria elementa. Dicitur enim praedominium propter convenientiam istam, quam habet in motu locali cum tali elemento, et hoc est quantum ad tales qualitates.
Ad aliud, cum dicitur animalia corrumpuntur ab intrinseco, manifestum est quod hoc non est, quia ibi sunt contraria elementa in actu ; nec etiam quia tale medium componitur ex extremis virtualiter, quia non magis rubor corrumpit se intrinsece, quam faciat album vel nigrum. Sed in animalibus accidit corruptio ab intrinseco duplici de causa: Primo, quia habent partes organicas oppositarum complexionum, et hoc competit eis ex perfectione ; et istae partes alterant se mutuo, et quando una pars alteratur in tantum quod vincitur, in illa causatur infirmitas, si non sit pars principalis, vel mors, si sit principalis ; et non accidit illa corruptio ex hoc quod in corde sint ignis et aqua corrumpentia se mutuo. Secundo, accidit corruptio in quacumque parte recipiente nutrimentum, quia ibi sunt qualitates virtualiter contrariae, quia calor naturaliter consumit humidum, et partes materiales, et sic in exhalando consumit se per accidens, et sic nisi restauretur, moritur, et si restauretur, tamen redditur impurior, et ideo tandem efficitur improportionabilis animae.
Ad dictum Commentatoris, cum arguit pro se, quod elementum est, quod manet in re, dico quod definitio elementi data 3. Metaphys. non competit nisi materiae, nam illa manet in re, quae componitur in ea.
Ad secundum, dico quod immediatio formae ad materiam est duplex, vel quantum ad perfici, vel quantum ad transmutari. Primo modo, dico quod forma substantialis immediate recipitur in materia quacumque indifferenter, ita quod immediate. Secundo modo, non immediate, quia ordo est formarum inter se, ita quod aliquae sint priores, aliquae posteriores, ita quodmateria non immediate transmuta tur a quacumque forma ad aliam,)) sed ordine quodam, ut immediate post formam vini ad formam aceti,. non autem e contra. Sic post formam seminis est forma sanguinis, deinde corporis, deinde hominis ; nulla tamen istarum est medium in perficiendo, sed tantum transmutan do,ita quod infima forma primo perficit, deinde sibi immediatiorem, et sic usque ad formam perfectissimam, si sint plures formae substantiales, in tali composito, ultima tamen aeque immediate perficit, sicut prima.