MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum charitas B. Virginis Mariae In via fuerit In statu quod potuerit
augmentari ?
Juxta hoc quaeritur, Utrum charitas beatissimae Virginis Mariae in via fuerit in statu tali, quod potuerit augmentari?
Et videtur, quod sic.
1. Omne enim quod est circa summum, melioris conditionis est si potest augmentari in bono quam si non potest: sed constat, quod charitas beatissimae
Virginis fuit citra summum, et in optimo statu : ergo potuit augmentari.
2, Item, Augustinus ad Hieronymum :
" Charitas est virtus qua illud qnod diligendum est, diligitur. Haec in aliis maior, in aliis minor, in aliis nulla est, plenissima vero quae jam non possit augeri quamdiu hic homo vivit, invenitur in nemine : " quamdiu ergo hic est vivens, augeri potest.
Quod si concedatur. Contra : 1. Charitas beatissimae Virginis fuit perfectissima secundum statum : sed perfectius est quod in termino, quam id quod est citra terminum : sed quod augmentabile est, citra terminum est: sed, charitas beatae Virginis fuit in termino et non citra terminum: ergo charitas beatae Virginis non est augmentabilis, sed in summo complemento secundum statum viae.
2. Item, Sicut nec in corporalibus, ita nec in spiritualibus quidquam est vacuum secundum actum : sed inter charitatem inaugmentabilem patriae, et charitatem augmentabilem viae, medium est charitas viae inaugmentabilis : ergo cum extrema exstent, aut medium erit, aut aliquod vacuum est: illud autem medium non congruit nisi beatissimae Virgini, quae fuit in statu viae summa et propinquissima statui patriae : ergo habebat charitatem inaugmentabilem in summo.
3. item, Inter charitatem inaugmentabilem quantum ad substantiam et quantum ad actum, et charitatem augmentabilem quantum ad substantiam etquantum ad actum, est media charitas inaugmentabilis quantum ad actum, et inaugmentabilis quantum ad substantiam : quarta enim differentia est impossibilis, scilicet quod sit augmentabilis secundum substantiam, et non secundum actum : sed medio perfectibili debetur media perfectio : ergo cum beatissima Virgo habuerit medium statum in via inter perfectibilia, mediam habebit perfectionem : ergo habebit inaugmentabilem charitatem secundum substantiam et augmentabilem secundum actum,
4. Item, Omne creatum certo termino et quantitate est mensuratum : Deus enim omnia in mensura, et numero, et pondere disposuit . Ergo nullius creati potentia est infinita in via : ergo augmentatio charitatis non est infinita in via : ergo alicubi erit In summo suo : sed summum perfectibile perfectionis viae fuit beatissima Virgo : ergo habuit charitatem viae in summo .