Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum fruitio sit actus elicitus a voluntate, vel delectatio ejus?
D. Thom. 1. 2. quaest. 2. art. i. Alensis 2.p.g.30. m. 1. art. 3. et 3. part. a. 30. m. 3. art. 1. sig. 2. Richard. hic art. 2. a. 1. Aureol. hic quaest. 2. D. Bonavent. hic art. ?. quaest. 1. Occham.quaest. 1. dub. 1. Major. quaest. 1. Gabr. quaest. I. art. 1. Gregor. quaest. 1. art. 1. Vasquez 1. 2. disp. 32. Dur. d. 1 . q. 1. Mayron. 1. dist. 1. quaest. 2. Baccon. quasi. 1.
Consequenter quaero de frui in se, et primo, supposito quod sit aliquid voluntatis praecise.
Quaero,an sit.aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate, puta aliqua delectatio ? Quod sit delectatio probo, quia fructus est ultimum quod expectatur de arbore: ergo similiter in spiritualibus, fructus est ultimum quod expectatur de objecto; sed tale est delectatio, quia delectatio sequitur actum, 10. Ethic. ergo, etc.
Item ad Galat. 5. Fructus Spiritus est charitas, gaudium, pax, etc. Quae numerantur ibi, videntur passiones ut patet de gaudio, aut saltem non sunt actus, sed consequentes actum: fructu autem fruimur per se, ergo frui est aliquid per se consequens actum ut videtur.
Contra, voluntas actu elicito amat Deum; aut igitur propter aliud et tunc utitur, et ita est perversa: aut propter se, tunc fruitur ex definitione de frui, et sic frui est actus.
In ista quaestione primo videndum est de ipsis conceptibus. Secundo de significato nominis.