QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum de ente per accidens possit esse scientia ?
Arist. hic c. 2. test. 4. Alteri. tract. 2. c. 1. et seruent. D . Thom. lect. 2. Ant. Andr. q. 4. et 5. Flandr. q. 8. art. 1. Fons. c. 2. q. sect. 1 . et 2. Saar. disp. 1. Met. sect. 1. num. 4. Hurt. disp. 7. sub sect. 4.
Quod sic, arguitur, de quocumque potest esse demonstratio et scientia, quia demonstratio est syllogismus faciens scire, 1. Poster. t. c. 5. Sed de ente per accidens demonstrat hic Aristoteles aliqua ; ergo, etc Respondetur quod Aristoteles demonstrat, quod de eo non est scientia, et per consequens, quod nec de ipso est demonstratio: demonstrare autem, quod de A non est demonstratio, est demonstrare de A secundum quid; ergo inferendo, quod de A est demonstratio, est fallacia secundum quid et simpliciter. Contra, actus qui natus est habere suum oppositum pro objecto simpliciter, si denotetur transire super illud oppositum, per hoc, non diminuitur: sed scire natum est habere pro objecto simpliciter, hoc quod est A non sciri, sicut quodcumque aliud: ergo, etc. Major patet,quia determinatio per objectum non diminuit actum. Probatio minoris : Intellectus est reflexivus, ergo quemcumque actum potest habere pro objecto, similiter ergo et oppositum cujuscumque: patet consequentia quia rectum est judex sui et obliqui, 1. de Anima, t. c. 85. et 7. Metaph. t. c. 23. privatio ostenditur affirmatione. Confirmatur illud in exemplo quia enim loqui ut est actus extrinsecus, potest indifferenter habere pro objecto non loqui, ut est actus signatus, etc. sicut et quodcumque aliud signatum: ideo qui dicit se non loqui, ita simpliciter loquitur, quoad actum extrinsecum, sicut qui dicit se loqui, vel se currere, unde sequitur dico me nihil dicere; ergo dico aliquid: ergo a simili hic. Item, ad principale, astronomia, perspectiva, musica, et aliae scientiae subalternatae videntur esse de ente per accidens, ut de subjecto ; quod patet inducendo, nam de linea visuali, multa ostenduntur in Perspectiva, quae per solam rationem lineae non inessent, alias esset pure Geometria. Similiter multa, quae per solam rationem visualitatis non insunt, alias esset pure naturalis ; ergo quid subjecti ejus includunt ambo, quae nihil unum per se faciunt, tamen quia quaelibet istarum subalternatur duabus, quia utriusque conclusiones pro principiis in ea continentur, quod non esset nisi subjectum ejus subjecta ambarum includeret.
Item, quod habet causam determinatam potest sciri per illam, ens per accidens est hujusmodi. Tum, quia ipsum secundum Aristotelem provenit a causa naturali, non autem a causa ad utrumlibet: causa autem naturalis determinata est, quia ex necessitate producit quod producit, in hoc distinguitur a voluntate.Tum,quia effectus non producitur a causa, ut videtur, quae non habet se magis ad esse effectus quam ad non esse, quia propter talem, ut videtur, non plus esset effectus quam non esset. Sed causa indeterminata, dum manet indeterminata, non magis videtur se habere ad esse effectus quam ad non esse, alioquin jam ponitur, ut videtur, determinata: ergo a causa indeterminata, manente indeterminata, nihil producitur: patet ergo, etc. Tum tertio, quia quilibet effectus per accidens futurus, videtur posse reduci ad aliquam causam jam praesentem, et illa ulterius ad aliam praeteritam juxta deductionem in littera, t. c. 7. de mori, vulnerari, incidere in latrones exire domum, sitire, comedisse mordicantia. Sed omne unius de praeterito, est necessarium, quia hoc solo privatur Deus, ingenita facere, quae facta sunt, 6. Ethic. ergo alia sequentia videntur habere causam determinatam, imo necessariam. Item, ad principale, quidquid evenit a causa immutabili, dicitur esse necessarium, et ita scibile, ens per accidens est hujusmodi ; igitur, etc. Probatio majoris : Non videtur effectus quandoque evenire, quandoque non, nisi quia causa aliter se habet ad ipsum , hoc non videtur posse esse sine mutatione causae. Probatio minoris, a primo provenit quodlibet. licet non sit respectu ejus ens per accidens; est autem primum immutabiles8 Physic, t. c. 45. et inde. Respondeo, quod major est vera de causa proxima, minor de remota causa. Contra, quod major sit vera de causa remota, probatio : si enim ista prima causa necessario causat mediate A. necessario movet A. et A necessario motum, necessario movet B, et sic usque ad proximam, cum posterior nunquam moveat, nisi quia mota. Si ergo sola prima causa conceditur movens necessario, omnes necessario movebunt. Item, quod scitur est scibile: quodcumque ens per accidens scitur a Deo; ergo, etc. Ad oppositum est Aristoteles in littera, t. c. 4. et 6.