PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Et ex tota anima tua. "
Hic iterum tria notanda sunt: ut scilicet anima charitati subjiciatur: et nihil de totalitate animae dilectioni subtrahatur : et hoc quod tuum est, a te de anima non retineatur quin charitati mancipetur.
Anima autem nostra principium est et causa intellectualis vitae et organicae in nobis, sicut dicunt Sapientes. Haec autem charitati mancipatur, quando vita intellectualis et organica ad charitatem refertur. Qualiter autem hoc fieri possit ostendamus. Dicit Philosophus quod " intelligere intelleclualibus est esse. " Ab eadem tamen anima est vita organica tam in oculis quam in manibus quam in pedibus et aliis membris. Unde Avicenna dicit de anima humana, quod ab ipsa fluunt quaedam vires non conjunclae corpori sicut intellectus, et liberum arbitrium, et hujusmodi: et quaedam conjunctae corpori, sicut phantasia, et sensus, et hujusmodi. Et ideo anima non refertur ad charitatem, nisi et intellectus et organorum virtutes ad charitatem referantur. Hoc vult dicere Isaias, XXVI, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis demane vigilabo ad te. Quod enim dicit animam, intelligit id quod separatum est in anima, quod est causa et principium vitae intellectualis. Quod autem dicit de spirilu in praecordiis, intelligit de spiritu movente praecordia et organa, quem etiam mancipavit charitati Domini.
Hujus totalitas est in anima quidem intelligentia, memoria, voluntas: in organis autem sensibilitas, et vegetabilitas. Tota igitur intellectualis vita charitati mancipatur, quando intellectus afficitur charitale lucis, memoria notitia aeternitatis, et voluntas tranquillilate pacis. De primo dicitur, Sapient. VII, 10 et 11: Proposui pro luce habere illam.... Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa. De secundo, Psal. cxxxvi, 6: Adhaereat lingua mea faucibus meis, sinon meminero tui. De tertio, ad Philip. iv, 7 : Pax Dei, quae exsuperat omnem sensicm, custodiat corda vestra et intelligenlias veslras.
Organica autem vita suam habet tolalitatem, quando omnia membra extendit ad charilatis opera : sicut dicitur, ad Roman. vi, 19 : Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem: ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificalionem. In his autem multum est corruptionis, quod nostrum non est: et in hoc transgressores non sumus si non exhibemus : quia corruptionem sentientes gemimus, scientes quod non habitat in nobis, hoc est, in carne nostra bonum . Et clamamus cum Paulo ,dicentes : Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ?