MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum B . Virgo fruebatur in via per modum patriae ?
Juxta hoc quaeritur, Utrum beata Virgo frueretur in via per modum patriae ? Et videtur, quod sic.
i. Augustinus in libro I de Doctrina Christiana : " Frui est amore inhaerere alicui rei propter se : " sed beatissima
Virgo inhaerebat summo amore propter se et inseparabiliter : ergo fruebatur, 2. item, Infer tantum comprehensorem et lanium viatorem triplex est medium : comprehensor simpliciter et viator simpliciter simul, sicut Dominus Jesus : et comprehensor simpliciter et viator secundum quid, sicut Angeli custodiis et ministeriis hominum deputati, secundum quid sunt viatores usque in diem judicii. Tertium medium est viator simpliciter et comprehendens et fruens secundum quid, Ergo cum inveniatur aliquis comprehensor tantum, ut homines sancti in patria : et aliquis viator tantum, ut homines,in via : et aliquis comprehensor et viator simul, ut homo Deus, et aliquis secundum quid viator et simpliciter comprehensor, ut Angeli : invenietur quarta differentia, vel aliquid erit vacuum : et ita erit aliqua persona viatrix simpliciter, et comprehendens et fruens secundum quid, et erit in statu viae summa et propinquissima statui patriae : haec autem est
beatissima Virgo : ergo ipsa erit viatrix simpliciter, et comprehendens et fruens secundum quid, Ex his autem omnibus videtur, quod beatissima Virgo non habuit gratiam virtutum, theologicarum secundum modum viae, sed perfectiori modo et excellentiori omni modo perfectionis purae creaturae.
Quod si concedatur. Contra :
1. Quia perfectio addita perfectioni, non destruit ipsam, sed auget
2, Item, Status viae inferior est statui patriae : ergo summum viae, inferius erit intimo patriae.
3. Item, Dominus in Matthaeo, XI , 11 : Qui minor est in regno coelorum, major est illo, scilicet Joanne Baptista. Glossa dicit : " Omnis sanctus qui est cum Deo, major est eo qui est jam in mundo. "
4. Item, Super illud, Ecce mitto Angelum meum , ''etc, dicit Glossa : " Novissimus Angelus coeli, major est quovis homine . "