In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum omnes baptizati recipiant aequaliter effectum Baptismi?
Alens. 4. p. q. 21. m. 3. D. Bonav. hic p. 2. art. 2. q. 3. Richardi. art. 3. q. 3. D. Thom. 3. p. b. 69. art. 8. Suarez et Vasquez ibi, Solus d. 6. q. unic. art. 6. Palud.A?e q. 1. Gabr. q. 2. art. 2. Bassol. q. 1. art. 3. Eckiusdc Bapt. hom. 13.
Ultimo quaero (a), utrum omnes baptizati recipiant aequaliter effectum Baptismi? Videtur quod sic, quia effectus Baptismi magis dependet a conferente quam a suscipiente, sicut effectus universaliter magis dependet a causa efficiente quam a materia. Apparet etiam in proposito, quia in ministro (requiritur perfectior intentio, quam in recipiente, quod non est, nisi quia ab eo magis dependet Baptismus quam a suscipiente; sed ministrorum inaequalitas nihil facit ad inaequalitatem effectus Baptismi ; ergo multo magis inaequalitas suscipientium: et per consequens nulla est causa inaequalitatis effectus hujus.
Contra, actus activorum sunt in patiente disposito 2. de Anima: ergo in magis disposito perfectius recipitur effectus ; ergo, etc.
Respondeo, aliqui distinguunt de effectu, qui est res, et Sacramentum, qui dicitur character, et de effectu, qui est res tantum. Sed de primo effectu nondum habitus est sermo, sed habebitur distinct. 6. De secundo ergo est quaestio, et dicitur quod plures effectus tales habet Baptismus, ordine tamen quodam, quia causare gratiam, et remittere fomitem, et hujusmodi. Patet autem quod non in omnibus baptizatis aeque remittitur fomes.
Sed istud non est verum, nisi intelligatur sane, quia fomes cum sit in carne, vel in virtute aliqua corporali, per gratiam quae est in anima, non potest formaliter diminui, quia non est inter ipsum, et gratiam formalis repugnantia, cum non sint nata fieri circa idem. Sed dicitur fomes diminui quantum ad effectum, quem consuevit causare in anima, scilicet peccatum: nam secundum quod gratia augetur, fomes minorem habet efficaciam inclinandi ad peccatum. Ponitur autem exemplum conveniens de lapillo alligato alis aquilae, quia si cresceret virtus motiva aquilae, licet non diminueretur gravitas lapilli (quia opposita non sunt nec in eodem), tamen gravitas lapilli diminuitur quantum ad effectum: quanto enim major est virtus in ala, tanto lapillus minus impedit ascensum vel volatum.