QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Praemittit triplicem distinctionem, pro resolutione quaestionis. Prima, ens per accidens sumitur uno modo, ut dicit aggregatum ex rebus diversorum generum, et ens per se oppositum huic est ex per se potentia, et per se actu de quo ipse 2. d. 12. quaest. 1. num. 14. g. Quando ergo quaeritur. Alio modo sumitur pro effectu non intento, ut in casualibus vel fortuitis, de quo late Scotus, Quodlib. ultim. Secunda distinctio, scientia est.t de aliquo stricte, quando de eo sua passio demonstratur: late vero dicitur de ipso, quod scitur, ut de passione, vel conclusione. Tertia, scientia stricte est habitus conclusionis necessariae; late sumitur pro omni notitia determinata per causam per se, etiam non necessariam. Primo modo sumpta, alia est una specie, alia una genere proximo, alia una genere remoto, juxta dicta quaestione praecedenti.
Hic distinguendum est primo de ente per accidens. Dicitur enim uno modo ens per accidens, quod est aggregatum ex rebus diversorum generum, aut generalissimonun, ut homo quantus, album quantum: vel intermediorum, ut album dulce, et illud ens per accidens, sicut patet ex 5. Metaph. c. de Ente, t. c. 13. opponitur enti secundum se, quod dividitur in decem Genera,quia tale ens per accidens non habet unum conceptum quidditativum, per quem possit in aliquo genere collocari uno: sicut tamen est aliquo modo, et non simpliciter unum ens, ita etiam cum sit objectum intellectus, aliquo modo unum intelligibile est: non enim impossibile est hominem album unico actu intelligendi concipi, sicut hominem et asinum, nec tamen ita simplici actu concipiendi concipitur homo albus, sicut et homo. De hoc modo entis per accidens. loquitur Aristoteles in 5.
lib. de Uno, t. c. 7. et 13. et de Ente, t. c. 4. et quia divisiones entis positas in 5. resumit hic in principio hujus capituli, ideo videtur in principio istius capituli loqui de isto modo entis per accidens ; et similiter ita usque ad illum locum : Attamen dicendum, etc. sicut patet per litteram intuenti. Exemplificat enim de his, quae accidunt trigono, et dicit ens per accidens esse non ens secundum positionem Platonis, qui Sophisticam ordinavit circa non ens; quae certum est, quod est circa ens per accidens isto modo, et hoc quoad fallaciam Accidentis. De isto etiam modo entis per accidens, est sermo in 7. t. c. 11. et inde, t. c. 20. et inde, quando negatur ens per accidens habere, quod quid, c. 3. et quod quid est non est idem illi, cap. 4.
Alio modo dicitur ens per accidens, prout per accidens non prii vat perseitatem in entitate rei secundum se, sed in comparatione ad aliquam causam, et sic dicitur ens per accidens. esse respectu alicujus causae; ad cujus fieri vel esse, talis causa non ordinatur essentialiter, sed evenit praeter intentionem talis causae aliud intendentis, cui tali, in minori parte, et per accidens est conjunctum. Cum autem duplex sit principium efficiens in communi scilicet natura et voluntas, duplex est ens per accidens secundo modo dictum, scilicet casuale stricte sumptum, et fortuitum : de utroque loquitur in littera, t. c. 5. De fortuito in exemplo de coquo.
De casuali ibi, ubi vult quod ens in paucioribus, quia scilicet oppositum ejus, quod in pluribus, non accidit a causa necessaria, sed praecise circa effectus causae naturalis, ut in pluribus, qui quandoque impediri possunt, et oppositum effectus per se intenti, accidere. Nec obstat quod dicit, materiam indispositam esse causam contingentis in paucioribus, nunquam enim propter materiam indispositam, agens deficeret ab intento, si esset virtutis sufficientis. Sed contra Aristotelem arguitur, quia videtur, quod non ponat ens per accidens accidere in naturalibus, nisi propter impedimentum causae naturalis, inducens oppositum ejus, quod ut in pluribus accidit, quod videtur falsum. Casus enim non includit frustra, licet e converso, nam quando intentum accidit, et cum hoc aliud non intentum, casus est. Item, oppositum intenti a causa naturali A, respectu ejus non est effectus per accidens, quia nullo modo ab ipso A; respectu etiam alterius causae impedientis A, non est illud oppositum, quia ut in pluribus est respectu ejus ; ergo tale oppositum respectu nullius causae naturalis, est per accidens.
Secundo distinguendum est, quomodo multipliciter de aliquo potest esse scientia, licet enim proprie dicatur de illo esse scientia, de quo aliud scitur, ut de subjecto passio, tamen quandoque dicitur esse scientia de illo quod scitur, ut de conclusione, sive passione scita de subjecto, ut magis proprie diceretur scientia esse ejus quam de ipso ; et utroque modo sumendo, de quo, scilicet proprie vel communiter, multipliciter accipitur scientia. Vel enim accipitur . pro habitu conclusionis demonstrationis, prout scilicet est notitia cognita per causam necessariam: aut accipitur pro quacumque determinata notitia, per causam per se, licet non necessariam. Si primo modo. adhuc potest scientia distingui secundum unitatem speciei specialissimae, generis intermedii, et generis remoti, sicut dictum est in quaestione praecedente.