REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum imago Trinitatis consistat in tribus potentiis animae distinctis ?
Alens. 2. part. quaest. 65. membro 2. D. Thomas l. part. quaest. 77. art. I. Henric. quodl. I quaest. 9. D. Bonavent. I. dist. 3. quaest. 3. Durand. ibi quaest. 2. Gregor. quaest. 3. Occham quaest. 24. Gabr. quaest. I. Vide Doctorem 4. dist. 44. q. 2. Conimbr. 2. de Anima, cap. 7. quaest. 4. Scotus inOxon. hic . Vide eumdem in dist. 44. quaest. 2. et in Report. I. dist . 3. quaest. 3. etintract. de Rerum princ. quaest. 11.
Circa distinctionem decimamsextam quaeritur primo : Utrum imago Trinitatis in anima rationali consistat in tribus potentiis realiter distinctis ? Quod sic. Personae Trinitatis sunt realiter distinctae ; igitur in imagine potentiae repraesentantes illas personas erunt realiter distinctae.
Item, 2. de Anima, text. 35. Potentiae distinguuntur per actus, actus per objecta; sed actus intellectus et voluntatis sunt distincti realiter ; igitur et potentiae.
Item, nisi sic esset, haec esset vera : Intellectus est voluntas, quia identitas realis sufficit ad istam veritatem, et tunc posset dici quod aliquis vult intellectu, et intelligi voluntate.
Oppositum, Augustinus 14. de Trinitate : Ibi inquirenda est imago Trinitatis, in quo nihil melius in nobis est. Sed si potentiae essent res aliae ab essentia, melius esset essentia quam potentia.
Item, anima per essentiam suam est immaterialis ; igitur per essentiam intellectiva, et intellectualis, sive intelligens, secundum illam propositionem Proculi : Omne immateriale est supra se conversivum. Non igitur aliud est ab essentia naturae intellectualis, nam quia immaterialis, ideo conversiva supra se ; igitur potentiae non realiter distinguuntur ab anima, nec inter se.
Item, memoria pertinet ad imaginem, quia repraesentat Patrem ; intelligentia, quia repraesentat Patrem ; intelligentia, quia repraesentat Verbum, secundum Augustinum de Trinit. cap. 6. et 7. de parvis. Sed intelligentia et memoria non realiter distinguuntur, quia memoria perfecta est sufficiens principium intellectionis, tanquam actus primus. Sed actus primus et principium operationis non differunt realiter ; igitur nec intellectus et voluntas.