CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod operationes quae sunt consiliabilia ad fines, voluntariae sunt, et ideo laudabiles vel vituperabiles.
Cum voluntabile sive volitum sit finis, consiliabilia autem et eligibilia sint de numero eorum quae sunt ad finem consequendum ordinata, sequitur quod operationes quae sunt circa finem et ea quae sunt ad finem, fiant secundum liberam electionem nostram, et quod sint voluntariae sive spontaneae.
Operationes autem virtutum omnes sunt circa hoc. Sequitur ergo quod et virtus sit in nobis sive in nostra potestate. Similiter autem sequitur quod et malitiae vitiorum sint in nobis, quia per operationes tam virtutes quam malitiae inducuntur et fiunt in nobis. In quibuscumque enim in nobis est operari illa, in illis eisdem in nobis est non operari eadem : et in quibus in nobis est non operari aliqua, in illis eisdem est etiam in nobis operari eadem. Hanc enim in VIII Physicorum diximus esse facultatem eorum quae a se moventur : quia scilicet principium movendi et non movendi est in ipsis. Ex quo sequitur, quod si in nobis est aliquid quod operari est bonum existens, sicut castitatis, vel justitiae opera, quod etiam illud idem non operari. Quod tamen non operari, quod est malum, existens est etiam in nobis. In quibus enim operari est bonum, non operari est malum. Si autem in nobis est bona operari, similiter in nobis erit mala operari. Et similiter erit in nobis et mala et bona non operari. Operari autem bona et non operari, est esse quod attribuitur bonis unde boni sunt, et malis unde mali sunt. Operari enim mala et non operari bona, malis est malos esse. E contra autem operari bona et non operari mala, bonis est bonos esse.
Cum igitur haec sint in nobis, in nobis erit vel cum decentibus decentes esse, et cum pravis pravos esse. Dicere enim quod nullus volens est malus, et quod nullus nolens bonus est, assimilatur primum quidem mendaci, secundum autem veraci dicto. Nullus enim nolens bonus est, cum probatum sit in antecedentibus, quod beatitudo sive felicitas possessum et voluntarium et per operationes acquisitum bonum sit. Malitia autem voluntarium quoddam est, et per operationes voluntarias inductum, vel in his quae determinata sunt. Dubitandum est secundum Socratem dicentem virtutem et malitiam non esse voluntaria, et quod hominem non debemus dicere principium neque genitorem suarum operationum et habituum, quemadmodum dicimus eum esse principium et genitorem natorum. Dixit enim Socrates quod virtus est donum deorum, malitia autem cuilibet innata. Peripatetici autem voluerunt quod sicut homo per voluntatem principium est operationis quae est coitus, et per coitum principium est suae similitudinis in nato : ta per rationem principium est operatiolum, et per operationes similitudinem ge-
nerat etliam habitus virtutum vel vitiorum. Si autem haec videntur vera quae opera sunt et habitus, scilicet ab aliquo facta, et haberemus facultatem reducendi habitus et operationes in aliqua alia principia factiva, necessitatis scilicet, vel naturae, vel fortunae, praeter ea principia quae sunt in nobis, quae sunt intellectus et voluntas : horum enim principia sunt in nobis : sequitur quod nec omnes operationes et habitus sint in nobis et sint voluntaria : quia (sicut diximus in tractatu de voluntario), quorum principia activa sunt in nobis, operationes igitur et habitus in nobis sunt et voluntaria.
His autem quae dicta sunt testificari videntur, et quae a singulis fiunt propria, et communia ab ipsis legislatoribus. In propriis enim quilibet cruciat seipsum paenitens de malo, et congratulatur sibi gaudens de bono, quasi cruciando se retrahat a malo et congratulando provocet se ad bona. In communibus autem legislatores puniunt et cruciant operantes mala : si tamen mala non vi, vel metus causa, aut etiam propter ignorantiam cujus ipsi causa non fuerunt, mala operantur. Violentum enim et ignoratum involuntarium faciunt, ut in antecedentibus dictum est. Involuntarium autem veniam meretur et misericordiam. Legislatores autem honorant eos qui sunt bona operantes, ac si ad bona quidem sint provocantes : malos autem per paenas prohibent. Quaecumque autem in nobis non sunt, neque voluntaria sunt : nullus autem provocat aliquem operari : quia scit quod suadere talia non est ante opus ut principium operis existens, puta nullus sapiens suadet non calefieri eum qui febricitat vel in igne sedet : et nullus suadet non dolere eum in quo dividitur continuitas, vel non esurire eum cujus evacuatus est venter, vel aliud quodcumque talium quod non est in nobis : nihil enim et cum suasione patiemur. Quae autem in nobis sunt, legislatores puniunt in ipso ignorante : et si ignorentur et debita sint sciri et ignorentur, dummodo causa ignorantiae sit in nobis, sicut Pittacus quartus de septem sapientibus dixit, ebriis duplices increpationes debere infligi : quia ebrietas ignorantiae causa est eorum quae sciri debuerant, sicut est non moechandum esse, vel non occidendum. Ebrii enim frequenter occidunt et moechantur : cujus est causa, quia ebrietas oppitativa est, et sic impedit actum rationis retinentem concupiscentiam et iram. Ebrietas enim etiam humescens est spumoso humido, et sic maturat materiam concupiscentiae. Propter quod dicit Sapiens , " Venter mero aestuans, facile despumat in luxuriam. " Ebrietas est calida, fel faciens evaporare in sanguinem, et sic motiva concupiscentiae et irae. Ebrietas etiam ventosa est, et sic extendit membra, genitalia quidem in coitum, alia autem in irae instrumenta : propter quod Poeta dicit , " Sine Cerere et Baccho friget Venus. " Inebrians ergo se, per ipsa per quae inebriatur principia, confert ad illicitum quod postea agit : et qui confert, voluntarius est, et non sufficienter increpatur pro sola ebrietate, nisi etiam pro sequenti peccato increpetur : principium enim etiam sequentis peccati in ipso est. Dominus enim est ejus quod est non inebriari si vellet : inebriari autem sibi causa est ignorantiae : et ideo ignorantia est in ipso, et quidquid agit, agit per ignorantiam.
Idem autem judicium est de ignorantia juris : quia dicitur ignorantia juris, qua aliquis ignorat aliquid eorum quae in legibus sancita sunt, et quae oportet et necessarium est scire vel simpliciter, vel quantum ad officium in quo est, et quae non sunt difficilia sciri ab homine : tales enim ignorantias puniunt legislatores : quia in nobis est talia ignorare, vel non ignorare : et ideo ignorantes aliquid conferimus ad quid ignoremus : propter quod ignorantia poena digna est. Similiter autem etiam in aliis quaecumque
propter ignorantiam in nobis sunt, aliquid agendorum ignorare videntur : in talibus enim in ipsis ignorantibus causa est ignorantiae : ipsi enim domini sunt actuum suorum : et ideo si vellent diligentes esse, studerent et discerent et acciperent habitum regentem se in operabilibus : et quia non faciunt, ipsis imputatur. Aliquis enim forsitan non est talis ut diligens sit : quod autem talis fiat ut diligentiam negligat, ipse sibi causa est, remisse et illecebrose vivendo. Et sic causa sibi sunt multi ejus quod est injustos vel incontinentes esse : quia ad oppositum studere nolunt cum possunt. Quidam quidem per se mala facientes sic injusti et incontinentes : quidam autem in potationibus, et in talibus aliis mollitiebus degentes, et sic studium ad bonos habitus acquirendos negligentes : unde Poeta :
Quaeritis, aegistus quare sit factus adulter ? In promptu causa est, desidiodus erat.
Supra enim saepe dictum est, quod operationes quae sunt circa singularia, tales in operantibus et similes sibi faciunt habitus. Hoc autem manifestum est si quis meditetur ad unamquamque agoniam vel operationem. In omnibus enim agonisticis et operationibus ipsae operationes perficiunt operantes ad similes habitus. Quod enim aliquis ignoraret, quod ex operationibus quas facit circa singularia, fiant habitus similes operationibus, non tantum irrationalis hominis, sed pene insensibilis est : quia etiam sensu percipitur hoc si aliquo modo sensus ad rationem referatur. Propter quod negligentiae eorum qui scire poterant vel praeparare se ad opera et noluerunt, a legislatoribus imputatur : quia talis negligere ipsi negligentes sunt causa.
Sicut proverbialiter de asino dicitur cum fimum proprium exportaret, et a bestiis sibi exprobraretur, quare tale vile onus sustineret ? respondisse dicitur : " Hujus pressurae stercore causa fui. " Adhuc autem valde irrationale est quod aliquis dicat, quod injusta faciens non velit esse injustus vel non voluntarie sit injustus, aut stuprans non voluntarie sit incontinens : si enim aliquis non ignorans operatur ea ex quibus sicut ex causis facientibus erit injustus, pro certo volens injustus erit. Confert enim et operatur voluntarie ad hoc quod injustus sit.
Nec verum quod dicunt Socratici, quod scilicet ideo non sit volens : quia si volens esset injustus, etiam quando vellet, justus esset. Injustus enim aliquis fit volens : non tamen postquam injustus factus est, statim ut voluerit, requiescet et cessabit ab injustitia, ita quod sit justus. Et hoc patet per simile : quia si ponamus, quod volens aegrotat aliquis per hoc quod ipse sibimet causa est aegritudinis incontinenter vivens et inobediens medicis : in voluntate sua non est quod statim ut voluerit, sit sanus. Tunc enim quando erat ante aegritudinem, inerat ei et in potestate sua erat non aegrotare si vellet : emisso autem eo quod est causa aegritudinis, non est adhuc in potestate sua quod sit sanus quando vult. Quemadmodum in eo qui dimittit lapidem jaciendo, antequam dimittat, in potestate sua est retinere et non dimittere : in ipso enim est et mittere et projicere : principium enim missionis et projcctionis est in ipso. Postquam autem dimiserit, non est in ipso resumere. Sic autem est et in injusto et in incontinente. Ex principio quidem enim antequam essent injusti et incontinentes, inerat eis tales non fieri : propter quod volentes injusti et incontinentes facti sunt. Postquam autem facti sunt injusti et incontinentes, jam non est in eis non esse injustos et incontinentes : sed iterum studere oportet ad justa et casta, per quae depositis vitiis justi et casti efficiantur.
Hoc autem patet a minori : quia non solum animae malitiae quarum nos causae sumus, sunt voluntariae : sed. etiam in quibusdam hominibus malitiae quae corporis sunt, quibus ipsi per opera illicita causa fuerunt, reputantur voluntariae : quos etiam propter tales malitias increpamus. Qui enim turpes sunt membris truncati propter naturalem defectum, nullus sapiens increpat, sed increpandi sunt ii qui propter desidiam aliquam et negligentiam, quibus ipsi sunt causa, turpes sunt effecti. Similiter autem est circa imbecillitatem et orbitatem, sicut diximus esse circa turpitudinem. Nullus enim increpat caecum a natura caecum ex. plaga vel ex infirmitate alia cujus ipse causa non sit. Cum autem quis ex vini nimia potatione vel ex alia luxuriae incontinentia orbus sive orbatus oculis est, omnis eum homo sapiens increpabit : quia ipse sibi orbitatis causa fuit. Igitur ea quae sunt de numero malitiarum, quae fiunt circa corpus, quae quidem in nobis sunt, increpantur : quae autem non sunt in nobis, non increpantur. Si autem sic est, tunc multo m magis malittiss animae, quae quidem increpantur in nobis : utique enim si non increpantur, non erunt in nobis.
Et quod quidam objiciunt, quod tales ignorantiae, negligentiae et omissiones, sunt privationes et non opera : quod autem privatio est, voluntarium non est : et sic ista voluntaria non sunt. Hoc nihil est : quia omissio in eo qui facere debuit, tunc cum facere debuit, peccatum est et voluntarium in causa. In ipso enim fuit ad oppositos actus se convertere vel non convertere, ad quos si se convertisset, non omisisset, nec negligens fuisset.