Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum B. Virgo habuerit charitatem ad proximum in summo
creaturae ?
Post hoc quaeritur de charitate beatae Virginis quam habuit ad proximum, Utrum illam habuerit in summo creaturae ?
Et videtur, quod non. : quia 1. Majorem hac dilectionem nemo habet , etc. Sed ipsa animam suam non posuit pro amicis suis : ergo non habuit charitatem majorem aliis qui animam suam pro amicis suis posuerunt.
Contra :
1. Propter quod unumquodque tale et illud magis, ut propter quod amamus, ipsum magis diligimus. Ita dicit Philo-
sophtus. Sed proximum amamus propter
Deum. Ergo qui plus amat Deum, plus amat proximum.
2. Item, Eadem charitas est qua diligitur Deus et proximus : ergo qui habet summam charitatem ad Deum, summam habet et ad proximum : sed beata Virgo summam charitatem habet ad Deum : ergo ad proximum .