In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Videtur natura humana Christi prius natura ordinata ad gloriam quam ad unionem hypostaticam, quia haec est prior executione.
Secundum dubium est an prius praeordinabatur huic naturae unio ejus ad Verbum, vel ordo ad gloriam. Potest dici, quod cum in actione artificis sit contrarius processus in exequendo ei, qui est in intendendo, et Deus prius ordine executionis univit sibi naturam humanam, quam contulerit sibi summam gratiam vel gloriam, e converso potest poni in intendendo, ut sic: Deus primo voluit aliquam naturam non summam, habere summam gloriam, ostendens quod non oporteret eum conferre gloriam secundum ordinem naturarum, et quod secundo voluit illam naturam esse in persona Verbi, et sic Angelus non subesset puro homini.