REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia asserens potentias distingui realiter ab anima cum variis modis explicandi ejusdem probatur. Respondet Doctor ad omnia argumenta adducta pro hac parte tam a ratione quam ab auctoritate.
Ad istam quaestionem dicitur quod saltem duae potentiae, scilicet intellectus et voluntas, sunt realiter distinctae, et hoc ponitur dupliciter. Prima via ponit quod realiter distinguuntur inter se, et ab essentia animae, sicut accidentia, quae sunt propriae passiones. Alia opinio ponit quod distinguuntur realiter inter se, sed non ab essentia animae. Pro prima via arguitur : Actus et potentia sunt ejusdem generis ; sed actus, ut intelligere et velle sunt de genere Qualitatis ; igitur et potentiae.
Secundo, anima secundum essentiam est actus, si potentia operandi non sit aliud ab essentia ; igitur quamdiu est, semper operatur, quia sicut essentia est principium vivendi, sic est principium operandi secundum essentiam. Sicut igitur quamdiu anima est in corpore, compositum est unum, ita semper est operans. Et addit quod inquantum est essentia, est actus, sed inquantum actus non est in potentia, si non operatur, esset in potentia ad operari.
Alius Doctor arguit pro hac via sic: Idem simplex creatum non potest esse principium tale immediatum diversorum, et hoc secundum se ; sed diversae sunt operationes animae ; igitur, etc. Major patet de materia, in qua minus videtur quod potentia receptiva est alia et alia diversorum effectuum. Licet enim materia remota sit eadem, requiritur aliud approprians materiam huic formae et illi ; igitur multo fortius idem operativum simplex secundum se, non potest esse principium immediatum diversorum. Alius Doctor ad idem, accidens variabile inest subjecto mediante accidente invariabili immediate ; igitur operationes variae insunt animae mediante potentia tanquam accidente invariabili. Antecedens patet, quia major differentia procedit in effectu a causa mediante minori differentia.
Addit alius Doctor : Agens per essentiam semper agit ; igitur si anima ageret per essentiam, semper ageret ; igitur illud quo agit, et non semper, non est essentia.
Item, sicut essentia ad esse, ita potentia ad operari; igitur permutatim, sicut esse ad agere, ita potentia ad essentiam ; sed in nullo citra Deum est esse agere ; igitur nec potentia essentia.
Item, per auctoritates. Augustinus de spiritu et Anima, Aristoteles in Praedicamentis, et Simplicius super capitulum de Qualitate, et Damascenus in Logica sua, ponunt naturalem potentiam et impotentiam in secunda specie Qualitatis.
Item, Commentator 1. de Anima, com. 92. Sicut pomum dividitur in colores, sic anima in potentias ; color est accidens pomi.
Item, Augustinus 15. de Trinita 23. de magnis, videtur ponere quod memoria et intelligentia suscipiunt magis et minus ; igitur non sunt substantiae.
Item Anselmus de Casu Diab. cap. 8. dicit quod potentia voluntatis non est essentia, quia voluntas non est substantia. Dicit enim : Si potentiae non sunt substantiae, tamen non sunt nihil. Dico tamen quod illae rationes non concludunt. Sed ad suas rationes facile respondetur.
Ad primam, dico quod potentia dupliciter accipitur. Uno modo pro principio entis, et sic dividitur in principium activum et passivum, ut patet 5. Metaphys. text. 17. et 9. text. 2. et 3. Alio modo, ut potentia et actus sunt differentiae entis. Secundo modo potentia et actus sunt ejusdem speciei et individui, et idem numero, quia quod prius est potentia, et esse diminuto, postea est in actu, et habet esse simpliciter ; et sic accipiendo, minor est falsa, quia potentia non erit postea actus suus ; sed actus ille causatus, quae nunc habet esse simpliciter, prius fuit in potentia, et habuit esse diminutum. Si accipiatur in minore actus et potentia pro principio activo et passivo, aequivocatio est. Si accipiatur in majore, quod potentia et actus sunt ejusdem generis, pro principio operativo, et pro effectu, falsa est major. Si accipiatur principium operativum pro principio passivo, etiam falsa est, quia nunquam est necesse principium operativum esse ejusdem generis cum operato, quia non est hoc necesse principio passivo, quia accidens immediate recipitur in substantia, vel erit processus in infinitum. Nec etiam est hoc verum de principio activo, quia Aristoteles dicit 7. Metaph. text. cap. 31. quod ad hoc quod substantia fiat, necesse est substantiam praeexistere. Ad hoc tamen,quod fiat quale, vel quantum, non est necesse quod quale praeexistat formaliter, sed tantum virtualiter. Principium igitur activum potest esse alterius generis, quam sit operatum.
Similiter secundum istum Doctorem, major sua est falsa, secundum istum intellectum, quia ipse ponit quod accidentia sunt in anima, sicut in principio receptivo, et non sunt ejusdem generis. Ponit etiam quod effluunt ab essentia ; igitur est principium activum respectu potentiarum ; igitur de neutro principio operativo est major sua vera, secundum ipsummet.
Ad aliud, cum dicitur : Anima secundum essentiam est actus ; gitur sicut est principium vivendi, est principium operandi. Verum est, uno modo sic, et alio non sic, quia quantum ad immediationem simile. est, quantum ad aliud, dissimile, quia est principium operandi, non formaliter, sed effective, dicente Aristotele, 8. Metaph. Ars et aedificator ad idem principium reducuntur, respectu operationis, et est principium vivendi formaliter.
Ad aliud, cum additur, si secundum essentiam est actus, igitur ut sic non est in potentia, verum est, non est in potentia receptiva, potest tamen bene esse in potentia ad operari. Unde ratio ista aequaliter est contra eos, de potentia respectu actus recepti, quia potentia, quae dicitur intellectus possibilis, est in potentia respectu actus recepti, et tamen est actus animae, quia accidens est ejus, et subjectum universaliter per formam substantialem est proprium receptivum passionis, et tamen per formam est in actu respectu unius, et in potentia respectu alterius ; sic nihil prohiberet aliquid esse in actu respectu unius, et in potentia respectu alterius.
Dices : Intellectus nihil est eorum,
quae sunt ante intelligere ; et Commentator, quod intellectus se habet in genere intelligibilis, sicut materia respectu formarum sensibilium.
Dico quod potentia ad accidens est in potentia secundum quid, et in actu, ideo esse in potentia ad formam accidentalem immediate concludit ipsum magis esse simpliciter quam in potentia. Unde si intelligere haberet potentiam sibi correspondentem, sequeretur quod tot essent potentiae intellectivae in homine, quot sunt intelligere in homine, quod est impossibile, secundum illud tertii Physicor. text. 10. Si posse sanari et aegrotare essent idem, sanari et aegrotare essent idem. Cum igitur intelligere sit actus accidentalis, sequeretur quod illud quod est in potentia proxima ad intelligere, est in actu simpliciter. Ideo ille est intellectus propositionis Aristotelis, quod non potest intellectus intelligi ante intelligi aliorum, hoc est, non potest a se prius intelligi, quia non ante quodlibet phantasmatum, sed bene est intelligibile ante intelligere.
Per idem ad dictum quoddam Commentatoris, sicut materia est in potentia ad omnes formas de se, sic intellectus in genere intelligibilium a se, nihil est ante intelligere. Hoc non concludit, nisi quod non primo est intelligibile a se.