MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
In quo statu B. Virgo habuerit Justitiam respectu viatorum?
Consequenter quaeritur de virtutibus cardinalibus,
Et primo de justitia, In quo statu eam habuerit beata Virgo respectu viatorum?
1. Justitia enim et misericordia opponuntur in effectibus : ergo qui habet de justitia magis, mitius habet de misericordia : et e converso : sed beatissima Virgo, utpote mater misericordiae, fuit misericordissima : ergo minimum habet de justitia,
2. Item, Isa. xxxii, 17 : Opus justitiae pax, etc. Item, ibidem, XXVI, 9 : Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis, Item, in Proverbiis, XVIII, 17 : Justus prior est accusator sui. Ex his omnibus colligitur, quod actus justitiae in via est justificare mala, et punire, et vitia castigare : quae omnia non fuerunt in beata Virgine : ergo non habuit actum justitiae in via : ergo nec respectu viatorum, et per consequens super viatores.
Contra : Duae sunt partes justitiae, scilicet declinare a. malo, et facere bonum : sed utrumque istorum habuit beata Virgo super omnes puros viatores :
ergo justitiam habuit super viatores, Quod autem beatissima Virgo declinationem a malo habuit excellentius omnibus viatoribus, palet ex hoc quod sola ipsa viatrix fuit, quae numquam pecca
vit. Unde Augustinus : " Excepta hac Virgine, de qua propter honorem Domini, cum de peccatis agitur, nullam volo habere quaestionem . " Sed si omnes sancti et sanctae convenirent et dicerent, quod peccatum non habemus, quid responderemus eis nisi quod dicit sanctus Joannes : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, ei veritas in nobis non est ''Excellit etiam omnes in operatione boni : in eo enini quod Deum genuit, qui omnia regeneravit, tantum effectum protulit boni de se, quod nullius purae creaturae effectus illi in dignitate vel in utilitate poterit coaequari.
Item, Opera misericordiae quae fiunt ex compassione et relevatione miseriae, et propter hoc dicuntur misericordiae opera : Sed eadem sunt opera justitiae, ad quae omnes tenentur, ut patet in discussione ultima : Esurivi, et non dedistismihi , ''etc, ubi fit disceptatio et adijudicatio damnatorum pro hujusmodi operum omissione. Illa etiam opera exercuit beata Virgo in summo super omnes viatores : operum enim misericordiae alterum est altero magis bonum, vel quod fit ex majori charitate, vel quod fit magis indigenti, vel quod magis digno indigenti, vel quod fit cum majori effectu impenso, vel quod fit ex magis necessario et minus superfluo. Haec omnia fuerunt in beatissima Virgine in summo. Charitas ex qua opera misericordiae fecit, omnem creaturam excellit, ut infra patebit. Maxime indigenti tribuit : quia neruo inter viatores pauperior Jesu Christo fuit. Dignissimo pauperi tribuit : quia nemo dignior mendicus quam mendicus Deus fuit. Magnum enim esset opus misericordiae quod fieret pauperi laico, majus quod fieret pauperi clerico, majus quod, fieret religioso, adhuc majus quod fieret pauperi Episcopo, sed summum quod fieret mendico Papae : ergo
improportionabiliter summum opus misericordiae fuit quod fiebat Deo mendico et pauperrimo. Maximum etiam effectum misericordiae nobis impendit : quia nobis miseris et captivis et mendicis Deum Filium suum ipsum dedit captivis in pretium, famolicis in viaticum, laborantibus in praemium, infirmis in medicamentum, et cum ipso nobis dedit regnum caelorum et omne bonum : qui enim proprio Filio suo non perpercit, quomodo cum illo nobis omnia non donavit ?
Item, Beatissima Virgo de nullo sibi superfluo, sed omnino necessario, opus misericordiae fecit Filio suo pauperrimo et peregrino, de propriis suis purissimis carnibus et sanguinibus tunicam polymitam fecit, in uteri sui gremio hospitavit, de proprio corpore cibavit et iactavit.
Sic ergo, patet, quod beatissima Virgo justitiam quoad, partes et effectus suos habuit in summo .