IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Exponit tripliciter hanc: Christus secundum quod homo, praedestinatus est esse Filius Dei ; et resolvit quo sensu vera est, hoc scilicet, Christus, id est, hic homo singularis, ut abstrahit a supposito, est praedestinatus Filius Dei. Vide alias expositiones in textu.
Ad argumentum (e) primum potest concedi, quod secundum quod homo, praedestinatus est esse Filius Dei ; potest enim ibi distingui major, cum dicitur, secundum quod praedestinatus est esse Deus, secundum hoc est Deus, quod scilicet ly secundum quod potest determinare actum praedestinandi sub hoc sensu, secundum quod praedestinatus, secundum hoc est Deus; vel terminum praedestinationis, sic, secundum quod est Deus, secundum hoc est Deus primo modo major est falsa, et minor vera ; secundo modo minor est falsa, et major est vera.
Alio modo potest distingui prout ly secundum quod dicit formalem rationem, secundum quam extremum determinate accipitur in se. Formaliter enim ille homo est Deus, et secundum illum hominem et personam, ut existentem in natura humana, praecessit praedestinatio, ut esset Deus, sicut ille homo Deus factus est. Si autem secundum quod accipitur proprie ut nola reduplicationis, ita scilicet quod dicat causam inhaerentiae praedicati ipsi subjecto ; hoc modo, non secundum quod homo est Deus, quia non humanitate est Deus.
Tertio modo potest dici et forte realius, quod neque secundum quod homo, neque secundum quod Deus, praedestinatus est esse Filius Dei, quia hoc quod est praedestinari esse Filius Dei, includit duo; quorum alterum, puta praedestinari, requirit in termino aliquid temporale ; alterum, puta esse Filium Dei, requirit idem esse aeternum. Nunc autem nihil idem est ratio istorum amborum in termino, licet enim in termino concurrant duo: Unum temporale, propter quod potest esse terminus praedestinationis ; alterum aeternum, propter quod conveniat sibi esse Filium Dei; tamen non propter aliquam unam naturam conveniunt sibi ambo ista. Si autem concederetur tunc aliquo modo, secundum quod respectu totius praedicati notaretur esse causa respectu amborum in praedicato, et ideo proprie logice loquendo, neque secundum quod homo, neque secundum quod Deus, praedestinatus est esse Filius Dei.