REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Refutantur rationes Hervaei et Aegidii, adductae num. 2. et 3.
Ad aliud cum dicitur, idem simplex creatum non potest esse principium causale multorum, dico quod illud est falsum, loquendo de principio operativo, et etiam activo tam in incorporalibus, sicut in corporalibus, quia essentia animae in se simplex est receptiva omnium potentiarum suarum, quae sunt diversae specie ; igitur sicut ipse ponit simplex receptivum, ipse habet ponere ipsum esse principium causale diversorum. Similiter in corporalibus ignis est calidus, siccus, et neutrum mediante altero. Sic materia est principium receptivum i.mmediatum formarum distinctarum specie, quia illud quod est immediatum receptivum formae substantialis, aut est materia sola, vel aliquid cum materia ? Si primo modo, habetur propositum. Si secundo modo, cum totum illud quod est de essentia receptiva, inquantum receptivum per se, includatur in producto, igitur duae formae similes erunt simul in eodem, quod tamen ipse negat, accidens erit intra essentiam substantiae. Si illud aliud, quod est cum materia immediatum receptivum, non sit forma substantialis, sed accidens, igitur illud approprians, quod ipse ponit, non erit pars im mediate receptivi.
Ad aliud cum dicitur, accidens variabile recipitur mediante invariabili, non videtur esse alia ratio, nisi quia invariabile secundum se non potest esse immediatum receptivum variabilitatis, quia si invariabile secundum se posset immediate recipere accidens variabile, nulla necessitas est ponere ipsum recipi mediante alio. Si autem non possit, necessario sequitur processus in infinitum, ideo ratio nihil valet.
Ad aliud alterius Doctoris dicit unus Doctor quod nihil agit per essentiam, nisi solus Deus, et ipse semper agit. Vel potest dici quod per essentiam potest accipi dupliciter: Aliquando ut distinguitur contra illud, quod est per participationem ; aliquando ut distinguitur contra per accidens. Primo modo, dico quod nihil est per essentiam nisi Deus, quia omnis veritas, et entitas creata est talis per participationem, et isto modo agens per essentiam semper agit. Secundo modo agens per essentiam, hoc est, non per accidens, non semper agit necessario. Ad hoc est Avicenna 6. Metaph. cap. 2. dicens quod quaedam sunt virtutes activae secundum essentiam suam, quaedam non.
Ad aliud cum dicitur, sicut essentia ad esse, ita potentia ad operari, falsum est, quia esse est idem realiter essentiae, operari vero est effectus potentiae ; sed haec est vera : Sicut essentia ad esse, sic potentia ad posse operari, et tunc permutando nullum inconveniens sequitur. Ad auctoritates respondebitur inferius.