MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter latria, dulia et obedientia fuerunt in B. Virgine?
Post hoc videndum est de speciebus justitiae quae sunt latria, dulia, obedientia, qualiter et hae fuerunt in beatissima Virgine ?
Et primo de latria. Est enim latria soli Deo debitus et exhibitus honor. Et intenditur honor iste per tria. Primum est dignitas personae exhibentis. Secundum est minus debitum exhibitionis.
Tertium est excellentiaimpensae servitutis.
Dignitas personae exhibentis respectu omnium viatorum in summo fuit in beatissima Virgine : ipsa enim mater Dei, alii omnes servi : et improportionabiliter magis est esse matrem Dei, quam esse servum Dei : ergo improportionabiliter major est latria matris Dei, quam servorum Dei,
Item, Minus debitum exhibitionis fuit in beatissima Virgine respectu aliorum. sanctorum : quanto enim quis plus est inferior, tanto magis tenetur ex debito necessitatis ad servitium : Sed beatissima Virgo fuit suprema omnium sanctorum : ergo exhibitio servitutis ejus fuit Ex minimo debito necessitatis, et ex maximo debito charitatis : ergo iterum quantum ad hoc fuit ejus latria in summo.
Item, Impensa servitus latriae consistit in tribus, in actu cordis qui est cognitio et dilectio, in actu oris qui est laus et oratio, in actu operis, ut genuflecto, adoratio, immolatio, et hujusmodi. Omnia haec in beatissima Virgine fuerunt in summo : in virtutibus enim interioribus omnem creaturam excellit, ut infra patebit : habent enim Angeli virtutes inamissibiles, sed non meritorias praemii substantialis : habent et homines virtutes meritorias, sed amissibile : habuit autem beata Virgo virtutes inamissibiles cum Angelis, et meritorias cum hominibus, et ita utrisque excellentius, et ita habuit excellentissimam latriam in actu cordis.
Item, Actus latriae ab ore, ut est laus et oratio, excellentissime fuit in beata Virgine : oratio enim aliorum sanctorum non innititur alicui juri ex parte sui, sed tantum misericordiae ex parte Dei : oratio autem beatissimae Virginis innititur gratiae Dei, et juri naturali, et justitiae Evangelii vel decalogi : quia filius non tenetur tantum exaudire, sed obedire matri, juxta illud : Honora patrem tuum et matrem tuam Et Apostolus : Filii, obedite parentibus vestris . Quod et ipsa videtur innuere in modo orandi, non utens oratione simplici, sed insinuatione, dicens : Vinum non habent , etc. Dicit magister Hugo de sancto Victore, quod, nobilissima species orationis est insinuatio, exemplificans in eodem verbo, scilicet, vinum non, habent. Et sic latria ejus oris fuit in summo : tum quia erat nobilissimus modus orandi : tum quia ejus oratio habebat rationem jussionis et imperii : tum quia erat impossibile eam non exaudiri, juxta illud : Pete, mater mea : neque enim fas est ut avertam faciem tuam Item, Quid vis, Esther regina ? quae est petitio tua, scilicet, pro qua re postulas? ''Etiamsi dimidiam partem regni mei petieris, dabitur tibi .
Item, Actus latriae in opere exteriori principalis est in oblatione, et excellentior in templorum constructione et consecratione : hoc autem totum fuit in beatissima Virgine in summo, quae de corde et corpore templum sancto Spiritui construxit, in quo Filius Dei corporaliter habitavit in quo seipsam et in seipsa summam castitatem cordis et corporis Deo omni sacrificio acceptabilius obtulit, imo ipsum filium suum et Filium Dei, non prout panis et vinum in corpus ipsius transferebatur, et sibi speciebus alienis immolabatur, sed secundum quod in ejus propria carne et sanguine secundum corpus formabatur, sub ipsa sua specie propria in qua eum genuit, spontaneo ejus consensu in ejus passione pro nobis omnibus obtulit : per quam sufficientissimam et gratissimam hostiam semel oblatam, Deum toto generi humano reconciliavit : qui nimirum excellentissimus actus latriae in opere fuit.
Et sic patet, quod beata Virgo omnem actum latriae secundum omnem modum habuit in summo .
QUAESTIO LI1.
Utrum B. Virgo habuerit duliam ?
Consequenter videndum est de dulia.
Est autem dulia honor creaturae debitus et exhibitus. Et haec habet duas partes : duliam simpliciter quae, debetur creaturis, et hyperduliam quae debetur excellentibus creaturis, ut beatae Virgini et sanctae cruci.
1, Habuit autem beata Virgo actum hyperduliam in summo, respectu aliarum creaturarum : improportionabiliter enim majus est adorari quam adorare. : ergo improportionabiliter majus est hyperdulia adorari, quam adorare hyperdulia : sed omnes alii sancti adorant hyperdulia beatam Virginem : ergo ipsa omnes excellit hyperdulia.
2. Item, Actus duliae habuit super omnes excellenter : actus enim duliae intenditur per ea per quae et actus latriae intendebatur, per dignitatem videlicet personae exhibentis, per minus debitum exhibitionis, et per humilitatem servitutis. Per dignitatem personae exhibentis excellit omnes : nulla enim digna persona vel creatura potuit aliam creaturam intantum honorare in quantum dignissima creaturarum mater Dei.
8, Item, Cum esset dignissima et suprema creaturarum omnium, quam omnes debent revereri et honorare, minime debitum luit ut alias creaturas honora-
4. Item, Servitus humillima et indebitissima fuit, qua inferiorem se honoravit : quia proxima Deo per incorruptio- nem, purificationem pollutis matribus constitutam absque legis praecepto observavit, et Filium cum oblationibus offerens, sacerdotibus legalibus reverentiam exhibuit, per quod obedientiam et humilitatem consummavit, sicut scriptum est : Sine modo, sic enim decet nos implereo mnem justitiam glossa : Perfectam humilitatem. Et distinguit ibi triplicem humilitatem et obedientiam. Prima quae exhibetur inferioribus, secunda pari, tertia quae superiori. Et prima vocatur omnis justitia, id est, perfecta justitia, quam beatissima Virgo in summo exhibuit, quando Deo propinquissima fuit, et dignissima inferioribus et sibi jure subditis, ipsa super legem posita, secundum legem, legi et ministris ejus obedivit : in quo S3 summe inclinavit et humiliavit : summum enim citra Deum in sursum est summa incorruptio, juxta illud :Incorruptio facit esse proximum Deo . Summe autem distans ab incorruptione deorsum, est corruptio : post corruptionem sequitur paena posita pro corruplione, ut est mulierum corruptarum purificatio : summa igitur inclinatio humilitatis fuit, quando se excellentissima incorruptione Virgo sub onus corruptis impositum spontanee se inclinavit.
Et sic patet quomodo in beatissima Virgine, et dulia, et latria, et obedientia, et humilitas, fuerunt in summo ,
QUAESTIO LITI
Utrum B. Virgo habuerit poenitentiam?
Est adhuc virtutis alia species quae ad justitiam potest reduci, scilicet poenitentia. Quod sit virtus, patet per Glossam super illud : Poenitentiam agite ''Prima virtus est per poenitentiam veterem hominem perimere, etc. Item, Virtus poenitentiae timore concipitur. Quod autem poenitentia sit species justitiae, patet : quia omnes tenentur veterem hominem perimere, ei omnes peccatores poenitere.
Quod autem actus poenitentiae fuerit excellentius in beatissima Virgine omnibus viatoribus, patet ex hoc quod,
1. In omnibus aliis actus poenitentiae requiritpeccatum in esse vel fuisse: in beatis- sima autem Virgine fuerunt actus poenitentiae sine praesentia vel praecessione culpae. 2, Item, Cum nulla virtus quantum ad habitum cesset in patria, habitus poenitentiae erit in patria : et habitus patriae perfectiores habent actus quam habitus viae : ergo poenitentia erit in patria, et habebit perfectiorem actum quam habeat in via : ille autem est detestatio peccati sive nolle peccare : ergo cum beatissima Virgo habeat actum poenitentiae, non secundum actum viae, habebit ipsum secundum actum patriae.: ergo habuit actum poenitentiae excellentius aliis creaturis viae .
QUAESTIO L1V.
Utrum prudentia fuerit in B. Virgine secundum quod et In aliis
viatoribus ?
Consequenter quaeritur.de prudentia. Et primo, utrum fuit in beatissima Virgine secundum quod in aliis viatoribus?
Et videtur, quod non.
. ''Dicit Augustinus : " Prudentia est amor, ea quibus adjuvatur, ab aliis quibus impeditur, sagaciter eligens. Item, Augustinus : " Prudentia est in praecavendis insidiis : sed beatissima
Virgo non impediebatur ab aliquo, nec indigebat aliqua cautela contra insidias, quia decipi non poterat : ergo non habuit actum prudentiae, hocque modo sicut eum habent communiter viatores : ergo ipsa non habuit actum prudentiae per modum viae : ergo per modum patriae.
2. Item, Prudentia respicit cognitionem eorum quae pertinent ad, actionem secundum quod est virtus cardinalis : agenda autem sunt quaedam exteriora et corporalia, et quaedam interiora et spiritualia : et continget aliquem esse exercitatum in temporalibus et inexpertum in spiritualibus, aliquem e converso. Prima perfectio pertinet ad actionem, se-
cunda ad contemplationem : circa utramque contingit errorem esse in viatoribus communiter : sed in beatissima Virgine fuit perfectio utriusque sine errore et possibilitate errandi : ergo habuit actum prudentiae excellentius omni viatore .