CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
Quod habito ex quibus syllogismus, habetur ex quibus fit elenchus, et qualiter differunt elenchus et syllogismus.
Quoniam autem jam per artem traditam habemus quando et quomodo in figura et modo se habentibus terminis fit syllogismus, manifestum est per eamdem artem etiam quando (quoad figuram et modum) fit elenchus, et quando non erit quoad figuram et modum : nam vel ex affirmativis et negativis commutatim positis, ita quod major aliquando sit affirmativa et minor negativa, et aliquando e converso major negativa et minor affirmativa : sic enim positis responsionibus (hoc est, propositionibus a respondente concessis) contingit fieri elenchum sicut et syllogismum : quia sic erit syllogismus, ut in primo hujus scientiae libro determinatum est: quia et sic ex omnibus affirmativis vel ex affirmativa et negativa commutatim positis erit syllogismus : propter quod si id quod positum est in hypothesi respondentis, sit contrarium sive oppositum contradictorie conclusioni facti syllogismi, necesse tunc talem syllogismum dici et fieri elenchum : quod patet per diffinitionem elenchi : quia elenchus est syllogismus contradictionis syllogizata ad hypothesim respondentis. Si vero nihil concedatur vel supponatur in hypothesi, impossibile est fieri elenchum : quia nulla concluditur contradictio.
Et bene dico, quod oportet propositiones vel affirmativas esse vel commutatim affirmativas et negativas in elencho : quia secundum artem in primo hujus scientiae libro traditam non erat syllogismus in aliqua figura, cum omnes termini in ambabus praemissis erant privativi vel negativi : propter quod nec elenchus fit ex ambabus privativis : nam si elenchus fieret ex ambabus negativis, tunc sequeretur quod etiam syllogismus esset ex negativis ex necessitate, quia elenchus est syllogismus : cum autem sit syllogismus, non necesse est elenchum esse : quia syllogismus habet se ad elenchum, sicut genus ad speciem.
Similiter non est elenchus si nihil positum sit in hypothesi universaliter in responsione respondentis : quia tunc non contradicit, cum elenchus sit syllogismus contradictionis. Eadem enim est diffinitio elenchi et syllogismi, sicut diffinitio generis est in specie, et substantia idem sunt elenchus et syllogismus: sed elenchus supra syllogismum quoddam addit accidens: et ideo unam habent diffinitionem secundum substantiam, hoc est, per id quod substantiale est elencho. Sed si diffiniatur quoad accidens quod addit, tunc differt in hoc diffinitio elenchi a diffinitione syllogismi. Nec ulterius in hoc libro oportet determinare de illo: quia ex superius determinatis satis scitur in quantum est syllogismus: contradictio autem quam addit supra syllogismum,satis scitur ex determinatis in libro Perihermenias.