IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(e) Ad argumentum primum potest concedi, etc. Doctor dat triplicem responsionem ; secunda autem et tertia est satis clara in littera, sed prima est aliqualiter difficilis. Cum ergo arguitur, probando quod Christus non sit praedestinatus esse Filius Dei, secundum quod homo, quia secundum quod aliquid praedestinatur esse aliquale,
secundum hoc est tale ; sed si Christus secundum quod homo est praedestinatus esse Filius Dei ; ergo Christus, secundum quod homo est Filius Dei, quod est falsum, quia tunc sequeretur, quod humanitas esset ratio formalis quod Christus esset Filius Dei. Dicit Doctor quod ly secundum quod, potest determinare actum praedestinandi, id est, quod potest accipi pro hoc quod dico esse praedestinatum, et sensus est, quod Christus, secundum quod praedestinatus est esse Deus, secundum hoc est Deus ; et in isto sensu, major est falsa, et minor est vera, et formatur sic syllogismus: Secundum quod aliquid praedestinatur esse Deus, secundum illud est Deus, sed Christus secundum quod homo, praedestinatus est esse Deus, sive Filius Dei ; ergo Christus, secundum quod homo est Deus. Major est falsa, quia notatur de rigore sermonis, quod praedestinari Christum esse Deum, est ratio quare hoc praedicatum, scilicet esse Deum, insit Christo, nam hoc quod est esse praedestinatum, non est ratio quod hoc praedicatum esse Deum vel Filium Dei insit Christo. Minor est vera, quia bene Christus, secundum quod homo est praedestinatus esse Filius Dei, quia hoc praedicatum, scilicet praedestinari esse Filium Dei, inest Christo ratione humanitatis, et tunc conclusio non sequitur ex majori falsa. Vel ly secundum quod, determinat terminum praedestinationis, et est sensus: secundum quod est Deus, secundum hoc est Deus, et hoc modo minor est falsa et major est vera, et formatur sic syllogismus : secundum quod aliquid est Deus, secundum illud est Deus ; sed Christus secundum quod homo, est illud secundum quod aliquid est Deus ; ergo Christus, secundum quod homo est Deus. Major est vera, quia subjectum includit praedicatum, sed minor est falsa, quia Christus secundum humanitatem non est Deus, quia tunc notaretur quod hoc praedicatum, scilicet esse Deum, inesset Christo ratione humanitatis, et sic sequitur conclusio falsa ex minore falsa. Et sic patet tota littera hujus quaestionis.