Quaestiones subtilissimae super libros metaphysicorum
Quaestio i. utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quaestio iv. utrum inter contradictoria sit medium?
Quaestio viii. utrum materia per se generetur ?
Quaestio ix. utrum forma generetur per se ?
Quaestio xiv. utrum singulare per se intelligatur ?
Quaestio xviii. utrum universale sit aliquid in rebus ?
Quaestio i. utrum potentia et actus opponantur?
Quaestio xiv. an aliquid possit moveri a seipso ?
Quaestio iii. utrum prima causa sit in genere ?
Quaestio xii. utrum tantum linum uni sit contrarium?
Quaestio xiii. utnimdexjno dicatur quod sit
Quaestio xix. utrum duae differentiae differant inter se ?
Quaestio iii. utrum principia omnium sint eadem ?
Quaestio vi. utrum in substantia prima sit materia
Quaestio xx. utrum intelligentiae differant specie
Quaestio xxii. utrum primum principium intelligat se?
Quaestio xxvi. ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum verum sit objectum Metaphysicae?
Aristot. hic cap. 2. D. Thom. lect. i. Flamina, quaest, ult. artic. 1 . Fonseca, cap. 2. Vide auctores cit. ante quaest. 5. lib. 2.
Arguitur quod non, quia Metaphysica cum sit prima scientia et communissima , maxime videtur esse circa primum objectum scibile: primum autem objectum scibile vel intelligibile videtur esse ve-rum, quia non videtur aliud posse poni, quod omnibus intelligibilibus conveniat, et quod sit distinctum objectum contra objecta aliarum potentiarum. Confirmatur illa ratio per Philosophum 2. Metaphys. text. com. 3. dicentem, vocari Philosophiam veritatis scientiam, recte habet. Item, unumquodque sicut se habet ad esse, sic ad veritatem, 2. Metaph. text. com. 4. ergo convertitur cum ente: ergo pertinet ad scientiam de ente. Item, si verum excluderetur, hoc non esset isi quia dicit ens diminutum, sed hoc est falsum. Probatio, nam quae diminuunt de perfectione entis, non attribuuntur primo enti, ut patet de causato, finito, etc. sed verum attribuitur Deo, et in summo, unde 2. Metaphysic. text. comment. 4. sempiternorum principia esse verissima necesse est. Item, si dicatur debere intelligi de vero, quod est in compositione et divisione.
Contra, a quo non excluditur consideratio causae, nec effectus ; ista autem veritas est effectus realis entitatis, juxta illud in Praedicamentis : in eo quod res est, vel non est oratio vera, vel falsa est. Responsio, res non est causa praecise veritatis in intellectu, sed intellectus componens praedicatum cum subjecto.
Ad oppositum est Aristoteles in littera.