REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia asserentis potentias esse paries animae inter se realiter distinctas, rationes, et earum refutationes, videtur D. Bonavent. 2. dist. 24. art. 2. quaest, I. sed obscurus est.
Pro secunda opinione arguitur, scilicet quod potentiae sint distinctae inter se, sed non ab essentia animae, quod potentiae sunt partes animae, ut habetur tertio de Anima, text. 1. De parte autem animae, etc.
Item, Boetius in divisionibus :
Anima dividitur in potentias sicut totum in partes. Ad hoc videtur Augustinus 18. de Trinit. 7. et Anselmus de Concord. grat. et lib. art. cap. 19. quod potentia sunt in anima, sicut in corpore membra.
Contra istam viam videtur Augustinus 9. de Trinit. 5. Nulla pars complectitur totum cujus est: sed quaelibet istarum potentiarum partium complectitur totam essentiam animae.
Item, partes origine praecedunt totum ; potentiae non praecedunt essentiam animae.
Item, si sint partes, aut integrales, aut essentiales ? Si integrales, igitur oportet dare aliud ab his, quibus sunt unum, quia partes integrales nunquam sunt unum per se, nisi aliud concurrat formale, ut patet in fine 7. Metaph. text. 60. Si sint partes essentiales, igitur una perficit aliam, sicut actus potentiam, et tunc oportet dare unam potentiam, quae sit infimum perfectibile ab alia, et per consequens ipsa non est potentia operandi.
Dicit, materiae animae est receptivum respectu cujuslibet, et nulla potentiarum respectu alterius.
Contra, igitur nulla istarum potentiarum erit magis dependens ab alia, quam sit ignis ; sed erunt illae tres potentiae unus totus actus, quia impossibile est quod aliquid sit actus, et tamen quod non quodlibet ejus sit actus, quia tunc posset compositum ex actu et potentia esse actus alterius.